Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 297

Karl der Grosse bestätigt den Canonikern des Klosters St. Aignan die zu ihrem Unterhalt angewiesenen Güter und beschränkt deren Zahl auf 60.

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Comperiat omnium fidelium solertia, quia Fulco abbas monasterii sancti Aniani postulabat, ut stipendia et res praefati monasterii canonicis attributas auctoritatis praecepto ipsis canonicis perpetuo possidendas et ordinandas confirmaremus; cuius

petitionibus adsensum praebuimus. Unde hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri iussimus, per quod praecipimus atque iubemus, ut, sicut institutum est circa canonicos inibi deo famulantes, ita nostris futurisque temporibus a rectoribus praefati monasterii observetur et canonicus ordo teneatur. Res quoque, quae sunt in pago Aurelianensi in villa Apponiaco et Herbiliaco, cum villulis et appendiciis suis et in Bercillis mansi tres et in villis Sucaranae mansus unus et in pago Blesensi in Turmo cum appendiciis suis, areae etiam intra citraque civitatem ad luminaria in dormitorio eorundem fratrum concinnanda et ad ligna, unde panis eorum quotidie coquatur, emenda. Si aliquis futurorum abbatum pro amore dei et reverentia ipsius sancti ipsis canonicis quippiam addere voluerit, id cum gratia dei peragat et nihil auferre praesumat. Numerus canonicorum eiusdem monasterii ultra citraque sexagenarium numerum non progrediatur aut minuatur.