Karl der Grosse schenkt dem Kloster St. Bertin den Ort Caumont.
Datierung: 06 24
Ausstellungsort: Crissiaco
Karolus gratia dei rex Francorum et imperator Romanorum omnibus illustribus viris ingenuis sive servientibus pax et iocunditas adaugeatur. Noverit ergo vestra fraternitas presentes atque futuri, quod gratia divina inspirante cordi meo condonavi atque tradidi per hanc paginam donationis villas atque terras optatissimis Christi confessoribus Audomaro atque Bertino ad loca eorum quae Sithiu appellantur pro mercede mea lucranda aeternaque redemptione promerenda pro eoque, quia summus ille pontifex generis mei fore dignoscitur, magis complacuit eius ditando locum, tradidi inquam eis hereditatem et delegavi nutu dei exigente spontaneaque mente, qui Kalomons nuncupatur eum villis ei pertinentibus hiis nominibus: Crispiniaco, Canatuno curte, Demereio, Undiaco, Brinloque terra cum omnibus aspicientiis, tam terris cultis quam incultis edificiis mansis vineis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mancipiis ingenuis atque servientibus peculiis presidiis perviis wadriscapiis, omnia et ex omnibus mobilia et immobilia, rem inexquisitam et quaeque dici vel nominari possunt specialiter, absque ulla contradictione ad possidendum, ut quicquid exinde ipsi, qui hiis deserviunt, in locis facere [voluerint in usum] supradictorum patronorum, licitum habeant atque indultum. Si quis vero, quod minime estimo, sive ullus de successoribus meis huic obviare et contraire nisus fuerit, vinciatur anathemate dei simulque cum Zabulo demergatur in turgentibus caribdibus infernique voraginibus. Ut haec authoritas nostrae donationis firmior per omnia habeatur tempora et conservetur, annuli nostri impressione assignavimus.
(C.) Actum Crissiaco palatio VIII kalendas iulii.
Audacer notarius advicem Fridigisi scripsi.