Karl der Grosse restituirt dem Kloster St. Denis mit Zustimmung des Papstes Leo die durch schlechte Leute entrissenen Besitzungen.
Datierung: 812 08 22
Ausstellungsort: Soissons
Carolus serenissimus augustus deique gratia rex Francorum et Longobardorum omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus ducibus comitibus caeterisque obtimatibus suis perpetuae salutis augmentum. Cum regiam sublimitatem peticionibus aequis assensum deceat praestare, congruum esse videtur racionabiliter postulata concedere, quatenus per praesentium bonorum exhibitionem adipisci mereamur caelestium praemi…um largitionem. Quapropter cognoscat magnitudo sive nobilitas vestra, quod accedentes ad nostrae sublimitatis praesentiam Wilelmus scilicet venerandus comes atque Rotbertus aeque comes et marchisus supplici petierunt devotione, ut sanctis martyribus Dionysio, Rustico et Eleutherio et monachis in eorum obsequio militantibus restaurari iuberemus prius habita et diu quiete possessa, postea vero a nequam hominibus iniuste sublata et confirmaremus nostrae auctoritatis praecepto. Igitur consilio et voluntate filii mei Ludovici Pii iam in regem destinati optimatumque meorum cupiens augmentare et amplificare possessiones beatissimi Dionysii, memor etiam illius veracissimi verbi Dagoberti excellentissimi regis dicentis, sicut in gestis Francorum habetur, se tantum de reditibus suis daturum et concessurum speciali patrono suo Dionysio et monachis ibidem deo servientibus, quod, quamvis successores sui multa auferrent, monachi tamen semper ibi necessaria sufficienter haberent. Ego, ne quasi huius verbi transgressor iram dei incurram, reddo et restauro monachis sancti Dionysii ea, quae prius habuerunt et quiete possederunt, videlicet cellulam, quae est in pago Pictavensi, non longe a Vienna flumine inter duorum montium sita est vallem, qui locus antea dicebatur Plumbata, postea vero propter multos infirmos precibus et meritis sancti Dionysii sanatos ipse locus cognominatus est sancti Dionysii de Valleta. Reddo etiam et restauro in Bituricensi pago ecclesias et villas scilicet de Casimansi, de Mosaico, de Aldo, de Perolio, de Napsiniaco, de Malliaco, de Guierlaico, de Duabus Casis, de Vernido, de Stivaliculis, de Giuretis, de Argenteria, de Vallo, de Lanatico de Umreziaco, de Vico pleno, de Noto, de Archiniaco et terras et villas et ecclesias adiacentes cum servis et ancillis sylvis pratis farinariis aquis aquarumve decursibus Patriacum etiam castrum nostrum et ecclesias eiusdem castri et burgum cognomine Ad Patriacum et ecclesias eiusdem burgi et Patriacum, quod est situm super fluvium Vigiae, et cella de Larundo in pago Lemozino eorumque appendicia atque subsequentia, quae quorumdam pravitate hominum a coenobio beatorum martyrum Dionysii, Rustici et Eleutherii iniuste cognoscuntur esse sublata, eidem coenobio imperpetuum reddidimus. Villas vero Sadragesilli, ducis Aquitanorum a quibusdam nequam hominibus interfecti, cuius mortem eius filii in palatio educati noluerunt vindicare, cum facillime possent vindictam perficere, quapropter Dagobertus invictissimus rex propter ignaviam eorum secundum legem Romanam filiis paternas possessiones abstulit et sanctis martyribus devote distribuit, id est Novientum in pago Lemovicense, Parsiacum seu Nullyacum et Pondentiniacum ac Pascellarias et Anglarias in pago Pictavensi aliasque quam plures cum salinis supra mare, quarum nomina hic recensere longum duximus, libentissime tradidit; easdem autem villas infra unius praecepti conclusionem nominatim inserens proprii nominis subscriptione et sigilli sui impressione firmavit, quarum nomina, si aliquis diligentius perquirere voluerit, ipsam praeceptionis cartam in archivis ipsius ecclesiae requirat et, ut reor, quadraginta et sex villarum nomina ibi scripta inveniet. Quorum supradictorum comitum peticioni libentissime praebens assensum domno Leone papa residente Suessionis in generali synodo praecepi adesse reverentissimum abbatem sancti Dionysii nomine Fulradum una cum monachis sibi commissis et privilegiis domni Romani pontificis et regum praedecessorum meorum vel reliquis instrumentis cartarum convocansque in palacio ante ipsius domni Leonis papae praesentiam et nostram et ante filium meum Ludovicum archiepiscopos episcopos abbates duces comites et proceres nostros de supradictis rebus rationem habuimus cum iniquis hominibus, qui ipsas res malo ordine videbantur possidere. Praecepimus itaque praefatum Fulradum legere cartas monasterii sui et ubicumque ius sancti Dionysii invenimus, sicut ipse domnus papa et comites seu proceres nostri palatii vel reliqui legis doctores iudicaverunt, in stipendiis fratrum eiusdem loci, susceptione pauperum et peregrinorum ipsas omnes res, quas supra memoravimus, ex integro restauravimus. Ut autem restauracio nostra cercior et firmior esset, rogavimus domnum papam, ut, quod nos reddideramus, ipse concederet et sua auctoritate auctorizaret, quod et ipse fecit. Quod vero iusseramus cartam fieri et nostro sigillo sigillari, rogatu, iussu et concessu ipsius domni Leonis papae fecimus. Si quis autem hoc decretum domni Leonis Romani pontificis et praeceptionem regum praedecessorum nostrorum atque nostram infringere praesumpserit, cum omni domo sua, si antea liber erat, de caetero servus perpetualiter habeatur et lege mancipiorum ecclesiasticorum constringatur ecclesia in perpetuum possidente. Hoc sanxerunt omnes archiepiscopi episcopi, sancti sacerdotes unaque abbates et docti monachi, quibus praerogativa in utroque scientiae facundiaeque erat. Quorum nomina haec sunt:
Signum domni Leonis papae.
Signum Caroli serenissimi augusti ac inclyti Francorum regis.
Signum Turpini Rhemensis archiepiscopi.
Signum Gosberti Bituricensis archipraesulis.
Signum Severini Pictavensis episcopi.
Signum Stephani Lemovicensis episcopi.
Signum Ioannis Lugdunensis archiepiscopi.
Signum Ainberti Senonensis archiepiscopi.
Signum Arnulphi Turonensis archiepiscopi.
Signum Ursi Ravennae archipraesulis.
Signum Achilleae Alexandriae antistitis.
Signum Theophili Antiocheni pontificis.
Signum Petri Mediolanensis antistitis.
Signum Nicolai Viennensis archipraesulis.
Signum Nescii Tolosani archipraesulis.
Signum Philippi Coloniae archiepiscopi.
Signum Pontiani Arelatensis archipraesulis.
Signum Sergii Maguntini archiepiscopi.
Signum Raimbaldi Maxiliensis archipraesulis.
Signum Geroini Papiae episcopi.
Signum Antonini Placentini episcopi.
Signum Macharii Podiensis episcopi.
Signum Fulradi abbatis ter beatissimi Dionysii Areopagitae.
Signum Floriani abbatis Montis Cassini.
Hoc actum est apud urbem Suessionem XI kalend. sept., indictione quinta, anno pontificatus domni Leonis papae III XVI, imperii vero domni Caroli serenissimi augusti XI regnique Francorum XLIV.