Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 283

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Neustadt a. M. die Schenkungen seiner Schwester Gertrud und bestimmt die Rechtsverhältnisse und Leistungen der Klosterholden und deren Giebigkeiten an. den Vogt.
Datierung: 812
Ausstellungsort: Neustadt

In nomine sancte et individue trinitatis. Karolus superna favente clemencia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Sapiencia dei sanctam ecclesiam duobus gladiis munitam atque tutam esse voluit, gladio scilicet spirituali atque materiali. Quapropter gladio materiali nobis divinitus collato, prout dominus donaverit, eam gubernare, defendere, honorare non cessamus. Inde est, quod presentibus scriptis omnibus post nos venturis intimamus, qualiter ecclesia per nos constructa Newenstat scilicet sive Rorenlacha dicta nostro rogatu a sorore nostra Gerdrude optimis villis et plurima familia sit dotata. Nam eadem soror nostra celestem sponsum siciens omnemque mundi pompam mente et corpore relinquens de omnibus, que iure hereditario possidebat in Teutonicis partibus, ecclesias vicinas fecit esse heredes. Fuerant autem due ville, Steinfelt scilicet et Cella nominate, non longius uno miliario a nostro monasterio sequestrate. Has igitur, ut diximus, nostro rogatu una cum viris ac mulieribus inibi manentibus, parrochiam cum decimis, omnia ob eterne vite premium super altare sancte dei genitricis Marie ibidem in nostri presencia propria manu donavit. Eodem eciam die plurime familie tam a nobis quam a comitibus Růncolfo atque Rinoldo eidem ecclesie sunt donate, quibus omnibus suisque posteris presenti testamento iura damus, ne vel ipsi vel posteri eorum iniusta servitute opprimantur vel indebitum servicium minime solvant ecclesie. Igitur quosdam ex illis in cottidianum servicium computamus, qui singulis ebdomadibus una die in ecclesia ministrent. Qui vero servicium solvere noluerit, viginti denarios ecclesie solvat et sic per annum a servitute liber existat excepta vehicione vini et frumenti undecumque in usus fratrum eorumque portacione in granarium atque cellarium. Femine vero in principali loco sui iuris manentes tres denarios solvant, alias vero degentes solidum. Si autem vir mortuus fuerit, gemina pars substancie eius in usus ecclesie veniat, tercia parte uxori et filiis eius remanente; si femina, tercia pars ecclesie solvatur. Qui sine herede mortuus fuerit, ecclesia substancie illius heres erit. Illi vero, qui censuales per nos facti sunt sive vir sive mulier, quinque denarios in assumpcione sancte Marie solvant; et si quis per triennium talem censum non persolverit, cottidiane servituti et iuri subiacebit. De viro mortuo optimum iumentum, si habet, sin autem, melius vestimentum eius ecclesia habebit; femina preciosius vestimentum dabit. Qui extra familiam ecclesie nupserit, gemina pars substancie eius ecclesie erit. Mansionarii autem statutum servicium et censum de huba sua solvant. Qui hubam habens et in propria curti contra voluntatem abbatis sedens mortuus fuerit, due partes substancie eius ecclesie erunt. Qui censualem duxerit uxorem sive extraneam, filii eius heredes hube non erunt et ideo mortuo eo gemina pars substancie eius ecclesie solvetur. Qui in huba mortuus fuerit, optimum iumentum eius cum vestitu superiori ecclesia habebit et filius eius heres hube erit. Mansionarius hubam non habens viginti denarios solvat, femina autem solidum. Si autem contigerit, quod alium advocatum quam nos liberosque nostros ecclesia iam nominata habuerit, quilibet virorum modium ei solvat avene et tres denarios et si quid amplius dederint, magis rapine quam iusticie reputabitur. Ista vero, que a nobis racionabiliter ordinata sunt, ut ab omnibus fidelibus nostris successoribus per futura tempora firmius observentur veriusque credantur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis DCCCXII, indictione quinta, anno regni nostri XIII.

Signum Karoli gloriosi regis.

Acta sunt hec in ecclesia Newenstatensi feliciter amen.