Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 281

Karl der Grosse bestimmt auf Beschwerde des Abtes Hetto von Reichenau über Bedrückungen der Vögte die Befugnisse und Bezüge derselben, namentlichen des Kastvogtes.
Datierung: 811 04 06
Ausstellungsort: Worms

In nomine sancte et individue trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus. Quoniam principem ac defensorem ecclesiarum nos fecit dominus, ne eius ingrati esse videamur gratie, servitium eius augmentare, ecclesias multiplicare, bene et oportune constructas defendere, destructas vero oportet restaurare. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, qualiter Hetto, venerabilis abbas monasterii quod vocatur Sincleczesǒwa, coram multis principibus celsitudinem nostram adiit flebiliter conquerens, quod et nos satis audivimus et veraciter scivimus, scilicet plerosque eorum, qui ecclesiarum constituuntur advocati, debita potestate in tantum abuti ut, qui deberent esse modesti defensores, impudenter effecti sunt rapaces et iniuriosi exactores. Quapropter nostre placuit providentie in prefati abbatis suorumque successorum et fratrum, videlicet monachorum, hoc perpetualiter potestate ponere, ut sapientum usi consiliis ex eis, quos inter potentes seculi noverint esse equitatis et modestie amantiores, eligant suis competenter locis advocatos et defensores nec quisquam omnium sibi hanc curam vel potestatem presumat vendicare vel quasi hereditariam aut aliquo iure debitam invadere, nisi quem abbatis et monachorum consulta approbationis velint admittere, eo tamen tenore ut, quandocumque sui commissi prevaricator aut in rebus vel hominibus, quod vulgo balmunt [dicitur], existat, statim sine mora et sine iudicio advocatiam perdat, sicut Bertoldo comiti de Bussen, filio Geroldi, nuper contigit, qui advocatias in Tirmendingen, Offingen, Unlaengen, Althem et ceteris ad has pertinentibus ob destructionem pertinaciter factam coram multis principibus amisit ac Albertus de Prigantia longe impotentior de manu Hettonis abbatis in eodem loco suscepit data nobis fide factisque abbati sacramentis, videlicet quod secundum posse et nosse iustus ac utilis advocatus et defensor [existat] in res et homines Egenonis episcopi, dilecti cognati nostri, scilicet Dirmendingen et Offingen cum suis adiacentiis, cum quibus ipse cellam sui nominis infra Sintleczesǒwa fundavit ac dedicavit, et in res Geroldi comitis, scilicet Unlaengen, Grueningen, Althein, quas ipse sancte dei genitrici Marie pro remedio anime sue imperpetuum [tradidit]; postea vero quod, quicquid placitando acquireret, tertia parte sibi retenta duas abbati redderet et nullum advocatum vel exactorem preter se sine abbatis permissione sibi constitueret; preterea, quod nichil privati muneris vel servitii a quolibet loco sive curte sive a cellerariis quasi ex debito et statuto sibi iure exigeret ac mansiones et pernoctationes uspiam frequentare caveret. Statuimus autem ac precipimus de Tirmendingen, Offingen et ceteris appenditiis servitium sibi suisque successoribus dari, sive semel sive saepius placitare voluerint, tres scheflones de puro grano in pane et situlum vini, si reperitur, et friscingum porcinum et vervetem et cetera ad hunc sumptum pertinentia et nichil plus in anno. De Unlaengen similiter, de Gruenningen similiter, de Althein similiter. Nostra igitur auctoritate imperiali precipimus ac omnimodis interdicimus per totam Augiensem abbatiam de nulla villa plus servitii, quam dictum est, deinceps dari in usus vel sumptus alicuius advocati nisi Amalharo capsensi advocato suisque successoribus, quibus constituimus et hoc scripto confirmavimus, ut nec ipse Amalharus nec aliquis post eum advocatus infra Augiensem insulam ius habeat placitandi vel aliquam iudiciariam potestatem exercendi, nisi forte ab abbate vocatus adveniret et tunc voluntati sive petitioni ipsius satisfaceret. Tria vero alia loca extra insulam ad hoc deputavimus et determinavimus, in quibus eos rite annuatim placitum habere concessimus, scilicet apud Tettingen, Ermuetingen et Walmuetingen vel, si magis utrique, abbati videlicet et advocato, placuerit, apud Eberndorf. Ad unumquemque autem locum de hiis tribus, sive advocatus semel sive sepius placitum habuerit, quinque maltra ad panem et cetera ad hunc sumptum pertinentia in anno tantummodo dentur, quod simul computatum quindecim maltra facit per totum annum. Idem quoque advocatus nullum placitum preter voluntatem abbatis usquam statuat, nullum domui servientem dei sine abbate vel ipsius consensu ad iudicium cogat, nullum de familia sine iusta sociorum suorum deliberatione dampnet vel coerceat, nullum subadvocatum vel exactorem sine abbatis permissione usquam sibi constituat. Si quis vero advocatus huius precepti transgressor extiterit, nisi cito resipuerit, advocatia, ut iam dictum est, cum omnibus commodis sine spe recuperationis carebit. Et ut hec firmius credantur ac diligentius observentur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione assignari iussimus.

(M.) Signum domni Karoli serenissimi imperatoris augusti.

[Amalbertus cancellarius advicem Liutperti archicapellani recognovi et (SR.)]

Datum VIII idus aprilis anno incarnationis domini DCCCXI, indictione IIII, anno imperii piissimi imperatoris Karoli XLI; actum Wuermacie; in dei nomine feliciter amen.