Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 279

Karl der Grosse verleiht dem Kloster Fulda die Zehnten von dessen Villen und den darauf ansässigen Hörigen und Colonen.
Datierung: 810 04 22
Ausstellungsort: Aachen

(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus concedimus vel confirmamus ob amorem domini et oportunitatem servorum dei, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Igitur conperiat omnium fidelium nostrorum magnitudo seu utilitas, qualiter nos ad petitionem venerabilis viri Ratgarii abbati de monasterio Uulda, ubi ipse preciosus domnus Bonefatius in corpore requiescit, quod est constructum infra vasta Bochonia, tale pro reverentia ipsius sancti praeceptum visi fuimus concessisse, ut de villis aeclesiae domni Bonefatii, servis etiam et colonis in illis manentibus, quas moderno tempore habere videtur vel quae deinceps in iure ipsius sancti loci divina pietas voluerit amplificare, habeat praedictus abbas successoresque eius potestatem decimas accipiendas propter aedificia perficienda vel restauranda luminariaque eclesiarum renovanda et ut nobis fidelibusque nostris, pauperibus quoque et peregrinis tempore suscepcionis usus necessarios possint praebere, secundum id quod sancte regulae propositum adque mandatum iubet monachos in susceptione hospitum pauperumque omni hora semper esse paratos. Hanc vero praeceptionem nostram superius intimatam ad ipso loco sancto concedimus adque imperpetuum indultam esse volumus, ut ibidem domino adnuente nostris et futuris temporibus proficiat in augmentis, quatenus ipsa congregatione pro nobis uxoreque nostra etiam et prole domini misericordia adtentius deprecari delectet. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, manu nostra subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

(C) Ego Heldebertus recognovi et (SE.). (SI. D.)

(C.) Data X kl. mai. anno Christo propitio imperii nostri XLII in Francia atque XXXV in Italia, indictione secunda; actum Aquisgrani; in dei nomine feliciter amen.