Karl der Grosse schenkt den Mönchen von St. Valery drei Villen in Gau Vidmau und verleiht Abgabenfreiheit für den Handel in Francien und nach England, Schottland, Aquitanien, Deutschland, Irland und Norwegen.
Datierung: 809
Ausstellungsort: Aachen
In nomine sanctae et individ[uae trini]tatis. Karolus divina propitiante clemencia rex Francorum omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris memoriam animarum habentibus. Satis co[nstat], quod relevatio ecclesiarum est animarum salus. Omne illud, quod datum est ecclesie, deo, qui eius est sponsus, procul dubio offertur. Et ideo semel mea memoria novissima religiosis sancti Gualarici, quibus antecessores nostri donaverunt terras et dominia plura, et nos pro animarum nostrarum et omnium regum redemptione dedimus tres villas in pago Vidmau, que vulgariter nominantur Tilloyan, Boussevillam et Nibat, cum omnibus membris pertinentibus. Bene enim decet regalem maiestatem, ut bono fini adiiciamus hiis, quibus antecessores nostri donaverunt dictis religiosis, quibus et iterum concessimus pro eisdem suis servitoribus et familiaribus, ut queant ire et venire in omni franchisia et libertate in omni nostro regno Franciae et caeteris terris et dominiis, quae sunt et erunt in futurum in nostra obedientia et subiectione, et de Francia in Angliam, in Scotiam, Aequitaniam, Allemaniam, Yrlandiam et Noroergiam ac in omnibus aliis locis quibuscumque sint per mare sive per terram et de praedictis locis reverti in Franciam, portare et reportare, onerare et exonerare, vendere et emere omnes mercancias convenientes pro usu eorum et ipsorum servitorum et familiarium, absque tamen quod ipsi teneantur solvere nobis vel nostris successoribus neque alteri personae aliquod tributum, subsidium sive passagium aut aliquam aliam exactionem nisi retributionem divinam. Et ne aliquis suis peccatis exigentibus, quod absit, illud donum violare praesumat, idem firmum per nostras literas stabilimus cum presentium inferius nominatorum signaturis. Rolandus et Oliverius.
Datum Aquisgrani palatio anno ab incarnatione domini octingentesimo nono, indictione nona, praesidente Romanae sedi papa Leone; in nomine domini nostri Iesu.
Ego Paulus diaconus et secretarius recognovi et subscripsi.