Karl der Grosse schenkt dem Kloster Lagrasse das Thal Lézignan mit drei Kirchen und verleiht Zollfreiheit und Immunität.
Datierung: 806 04 05
Ausstellungsort: Narbonne
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus per dei gratiam magnus Romanorum imperator augustus a deo coronatus, qui et rex Francorum et Longobardorum, omnibus archiepiscopis episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis, sed et cunctis fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris praesentibus et futuris. Notum sit fidelitati vestrae, quod vir venerabilis Nimfridus abbas ex monasterio sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae, quod est constructum in territorio Narbonensi super fluvium Urbionis in valle Novalicia, quae modo Crassa nominatur, veniens ante praesentiam nostram petierit dari sibi et monachis suis de rebus nostris, unde in servicio dei et beatae Mariae sustentari et vivere possint. Quapropter placuit serenitati nostrae, ut aliquid de causa nostra fiscali praedicto monasterio daremus. Damus igitur deo et iam dicto monasterio et praesenti abbati Nimfrido et omnibus successoribus suis et omnibus monachis eiusdem loci praesentibus et futuris de rebus nostris propriis, quae sunt in comitatu Narbonensi, vallem scilicet Borianam, quae nunc Lisinianus appellatur, cum ecclesiis ibi constructis, unam in honore sancti Felicis, alteram in honore sancti Nazarii, tertiam in honore sanctae Candidae cum decimis et praemitiis, oblationibus et cimiteriis et ecclesiasticis suis, cum omnibus villaribus et parrochiis in eadem valle consistentibus et cum omnibus terris cultis et incultis vineis pratis pascuis silvis garricis hortis hortaliciis arboribus fructiferis et infructiferis aquis aquarumque decursibus fontibus puteis stagnis paludibus rivis viis, omnia quae supra memorata sunt et adhuc dici vel memorari possunt, iure ecclesiastico perpetualiter ad habendum et possidendum, ut illis sint necessitatis supplementum et nobis divinae misericordiae emolumentum. Praecipiendo ergo inbemus et iubendo praecipimus omnibus praesentibus et futuris, ut nemo de rebus vel honoribus a nobis eidem monasterio per aliud praeceptum collatis vel de iis, quae in praesenti iam dicto monasterio conferimus, audeat aliquid auferre vel minuere vel subtrahere. Nolumus praeterea, ut ab istis vel eorum hominibus aut rebus aliquid thelonei, id est pontaticus rotaticus cespitaticus pulveraticus pascuaticus vel salaticus aut aliquid redibicionis exigatur, sed exclusa omni iudiciaria potestate praecipimus, ut nullus iudex publicus aut aliqua persona praesentium seu futurorum in cellulas aut in ecclesias vel villas seu in reliquas possessiones, quas moderno tempore possident aut deinceps divina pietas per nos vel per alios in iure ipsius sancti loci voluerit augere, ad causas audiendas vel freda exigenda vel ad fideiussores tollendos aut homines ipsius sanctae ecclesiae tam ingenuos quam servos supra terram eiusdem ecclesiae commanentes distringendos nec illicitas occasiones requirendas nostris nec futuris temporibus ingredi audeat nec ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat, sed licent praefato abbati suisque successoribus res eiusdem monasterii, quecumque sint vel ubicumque sint, remota omnis iudiciarie potestatis inquietudine quieto ordine administrare suoque arbitrio ordinare, quatenus ipsis servis dei et successoribus suis pro nobis et pro coniuge et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostrae et pro universis sanctae dei ecclesiae fidelibus et nostris et pro stabilitate imperii nobis a deo collati domini immensam clementiam ingiter exorare delectet. Et ut haec nostra auctoritas firmior habentur et diutius omnibus temporibus melius conservetur, manu propria firmavimus et de anulo nostro sigillare fecimus.
Signum Caroli (M.) magni imperatoris.
Data nonas aprilis anno VI Christo propitio imperii nostri et XXXVIIII regni nostri in Francia atque XXXII in Italia, indictione XIII; actum apud Narbonam; in dei nomine feliciter amen.