Papst Leo und Karl der Grosse schenken dem Kloster S. Anastasio delle tre Fontane die Stadt Ansidonia mit anderem Besitz und verleihen Vorrechte.
Datierung: 805
(C.) In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi. Leo episcopus servus servorum dei et Carolus magnus et pius rex. Hac die nullo prohibente nec contradicente, sed propria nostra voluntate concedimus, tradimus et per paginam aeream exauratam in perpetuum donamus tibi beate Christi martyr Anastasio et per te tuoque monasterio, quod positum est ad Aquam Salviam, id est totam et integram civitatem, quae ab hominibus vocatur Ansidonia, insimul cum portu qui vocatur Fenilia, item et portum qui dicitur Herculi nec non et montem totum qui vocatur Argentarium insimul cum mari iuxta se habentem milliaria centum infra pelagus, qui est infra eius aqua praefatum montem qui vocatur Gilium et Iannuti; item castrum quod vocatur Orbitellum cum stagno et piscaria iuxta se et cum suis salinis vel cum omnibus suis pertinentiis; item et Marsilianum cum omnibus suis pertinenciis, similiter et montem qui vocatur Cuti cum omnibus suis pertinentiis, qui est inter affines et totam civitatem praefatam: a primo latere est mare magnum et infra vero aquas maris, quae sunt milliaria centum et montem Gilii et montem qui vocatur Iannuti, quae sunt iuris praefati vestri moansterii, et a secundo latere est fluvius qui vocatur Alvenia et a tertio vero latere pergit aqua, quae dicitur Elza et deinde pergit usque ad locum qui vocatur Serpena, et a quarto latere, sicuti evenit per Serpenam et pergit per pedem montis Arsitii et vadit per Pisciam et venit in Buranum et sicuti evenit per Buranum et vertitur usque ad praefatum mare magnum. Omnia in iam dicti vestri sancti monasterii ius concedimus et irrevocabiliter tradimus, qui sunt montibus collibus plagiis et planitiis suis pratis pascuis silvis pantanis puteis fontibus rivis aqua plenis et parietinis attiguis et vineis vel cum omni sua utilitate et usu vel pertinentiis. Et insuper concedimus tibi praefate martyr Christi Anastasi tuisque servitoribus in perpetuum omnes ecclesias, quae infra comitatum et assignationem huius territorii sunt vel usque in finem mundi erunt, ut exinde faciatis quodcumque volueritis vos et servitores vestri in perpetuum, ponendo rectores, deiciendo pro meritis eos, clericos mittere et ad vestram voluntatem omni tempore tenere. Et nullus alius nisi summus pontifex solus in praefatis ecclesiis interdictum ponere vel aliquem clericum excommunicare nisi rector iam dictae ecclesiae sancti Anastasii possit et nulli licitum sit infra terminos construere vel aedificare nisi pro voluntate abbatis sancti Anastasii. Consecrationes altarium, crisma, ordinationes de clericis vestris petatis ab episcopo diocesano, si gratis et absque ulla solutione dare voluerit; si non, potestatem habeant ire ad quemcumque voluerint episcopum, tamen catholicum, pro eo quin dominus noster Iesus Christus per angelum suum in visione nobis videre fecit, ut caput praedicti martyris ad eius pugnam, quam nos ad praefatam civitatem habebamus, cum dei laudibus adveniret, nostris vero inimicis dicebat, ut nos vincebamus; et nos ita talia fecimus et nunc auxiliante deo et ipso praefato martyre adveniente eius capite terrae motus venit super nostris inimicis et tremor apprehendit eos et parietes irruerunt, inimici vero nostri in nostris manibus devenerunt et omnes interfecti fuerunt. Idcirco, ut dictum est, tradimus, concedimus et in praefato monasterio sancti Anastasii perpetuoque largimur, ut a presenti die habeant tui servitores potestatem in praefatis omnibus ad utilitatem sancti Anastasii introeundi, utendi, tenendi, fruendi et usque in saeculum saeculi possidendi, quatenus per te gloriose martyr mereamur nos audire illam vocem, quam pius dominus in evangelio dixit: ‘Euge serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium domini tui’. De qua dei promissione multum confidimus nos et omnes sperantes in te. Et si quis nos vel alius qualiscumque homo tam presbiteri quam laici praefata omnia, quae superius dicta sunt, ab eodem monasterio subtrahere vel alienare voluerit, non valeat, sed ex parte dei omnipotentis et beate Marie semper virginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et istius praefati martyris excommunicatus, maledictus et anathematizatus maneat in perpetuum et cum Anna et Caypha et cum Herode et Pilato et cum Iuda Scariote traditore domini nostri Iesu Christi particeps eius efficiatur et a limitibus universarum ecclesiarum extraneus existat hic et in eternum; observantibus autem sit pax domini nostri Iesu Christi amen. Insuper ego Carolus imperator augustus auctoritate omnipotentis dei et [per] nostri imperii decretum decernimus, ut nulli persone vel homini facultas sit praefata omnia quovis modo ingenii praefato monasterio sancti Anastasii auferre vel ablata retinere aut aliquam molestiam irrogare; nisi de perpetrata iniquitate congrua satisfactione infra quindecim dies emendaverit, componat pro poena Romano imperio quinquaginta libras auri purissimi.
Actum est hoc et traditum anno dominicae incarnationis octingentesimo quinto, indictione tertia decima et domini Leonis summi papae tertii anno decimo et domini Caroli imperatoris anno quinto.
† Ego Leo episcopus Romanae ecclesiae subscripsi.
† Ego Carolus magnus imperator augustus subscripsi.
† Ego Petrus episcopus Hostiensis subscripsi.
† Ego Guillelmus cardinalis sanctae Sabine subscripsi.
† Isse episcopus Albanensis subscripsi.
† Robertus Aquisgranis subscripsi.
Et ego Hugo dux Luxoviensis subscripsi.
† Anastasius scriniarius sanctae Romanae ecclesiae de mandato domini Leonis papae tertii et domini Caroli magni et pii regis hanc paginam aeream exauratam complevi et absolvi.