Karl der Grosse bestätigt der Abtei St. Maximin freie Abtswahl und befreit sie von jeder Oberherrlichkeit, Zoll und Gericht.
Datierung: 808 08
Ausstellungsort: Paderborn
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Notum sit omnibus in Christum fideliter credentibus regibus episcopis ducibus, quod ego Carolus gratia dei rex Francorum, Longobardorum ac patricius Romanorum pro remedio anime meae atque stabilitate regni nostri sanctorum monasteria sub meo regimine constituta taliter volo per successiones temporum manere illesa, qualiter per antecessoris mei privilegia inveni esse firmata. Proinde quia abbatiam sancti Maximini in privilegio mei genitoris Pipini suo ipsius mundiburdio constitutam repperi, ego quoque delibero testamentum facere, per quod ipse locus atque monachi ibi conversantes sub nostra defensione cum quiete valeant vivere et orationi vacare. Quapropter Uuerinolfo abbati de eodem monasterio supradicti confessoris Christi, quod est constructum in suburbio Treueris atque dedicatum in honore sancti Iohannis apostoli et evangeliste, monachisque in eodem loco Christo famulantibus regali auctoritate seu potestate concedimus, ut habeant in secula post nos futura liberam potestatem eligendi abbatem inter ipsos monachos; si autem ibi non potest inveniri, eligant sibi ubicumque voluerint. Insuper nostra praeceptione constituimus atque inconvulse firmamus, ut nullus regum nobis succedentium vel alia persona aliqua contra eundem locum vel monachos in tota abbatia ullam potestatem exercere praesumat nec theloneum usquam a navibus eorum exigat seu placitum teneat sine iussione et petitione abbatis, sed secure et cum pace maneat locus ille sub nostro et successorum nostrorum mundiburdio. Et ut istius carte auctoritas firmior per tempora habeatur, nostrae manus signaculis eam affirmare decrevimus et anulo nostro firmare iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Rado relegi. (SI) (SR.)
Data mense augusto anno XL regni nostri; acta Patresbronna fisco nostro super ipsa.