Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 265

Karl der Grosse befiehlt auf die vor sein Gericht gebrachte Klage der Geistlichkeit der Kirche von Le Mans den von ihm mit Kirchengut Belehnten von den Klöstern und Villen die Zinse, Neunten, Zehnten zu zahlen und die Baulichkeiten der Kirche in Stand zu halten, bis er in der Lage sei, diese Lehen einzutauschen und zurückzugeben.
Datierung: 802 04 23
Ausstellungsort: [Aachen]

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus et pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum atque Longobardorum. Si precibus sacerdotum ac servorum dei libenter aurem accommodamus et ad ministerium eorum exequendum auxilium prestamus, hoc nobis procul dubio ad statum regni corroborandum et ad aeternae vitae beatitudinem adipiscendam profuturum esse credimus. Iccirco omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris tam presentibus quam et futuris notum esse volumus, quia, cum in dei nomine nos in Aquis palacio nostro ad universorum causas audiendas vel recta iudicia terminanda resideremus, sacerdotes et canonici clerici sancti Gervasii sive dei servi de Cenomannica urbe cum consensu et licentia Ioseph eorum metropolitani ac proprii pontificis Franconis, predicte urbis episcopi, sive ceterorum conprovincialium episcoporum in nostram advenerunt presentiam et conquesti sunt, quod nonas et decimas sive census, unde necessarios sumptus habere debeant, fideles nostri, qui res sancti Gervasii beneficiario munere possidebant, aut neclegenter persolverent aut penitus reddere differrent. Pecieruntque ac suppliciter deprecati sunt, ut nostra imperialis potestas efficeret, qualiter de hisdem rebus decime et none partibus prescripte aecclesiae pleniter et absque ulla dilatione persolverentur et aedificia eiusdem aecclesiae sive domus episcopalis ac fratrum inibi deo degentium refacte et restaurate fierent. Insuper humiliter flagitantes postulaverunt, ut villarum nomina, ex quibus none et decime ad supradictam aecclesiam persolvi debent, in nostre auctoritatis precepto nominatim adscribi precepissemus, ne aliquo malo ingenio aut qualibet calliditate aut potentia alicuius divitis vel potentis he ville vel he res a iure eiusdem aecclesiae alienate futuris fierent temporibus aut none vel decime sive census vel restaurationes iam dicte aecclesiae ablate fieri possent. Quorum deprecationes propter amorem dei libenter audivimus et, sicut deprecati sunt, monasteria vel cellulas seu vicos vel villas, quas nostra largitione ex iure prefixe aecclesiae nostri fideles habere dinoscuntur, nominatim in hoc precepto inserere iussimus, ut futuris temporibus in iure et dominatione iam dictae aecclesiae cum omni integritate permaneant: id est monasterium sancti Petri, quod Bertrannus episcopus aedificavit, cum monasteriolo vel sinadochio sancti Martini in Ponteleua et monasterium sancti Victurii, in quo ipse domnus Victurius requiescit in corpore, et monasterium sancte Marie, quod est constructum intra murum civitatis et fluvium Sarte, cum monasteriolo sancti Ricmiri ultra fluvium Sarte ad eum pertinente et monasterium sanctae Scolastice et monasteriolum sancti Germani ultra fluvium Sarte et monasteriolum vel sinadochium sanctae Marie, in quo domnus Paduinus requiescit in corpore, et monasteriolum sancti Iuliani, in quo ipso requiescit in corpore, et cellulam sancti Victurii infra civitatem et monasterium sancti Karileffi, in quo ipse domnus requiescit in corpore, et monasterium sancti Georgii et monasterium Tillidi et monasterium Tuffiaco et monasteriolum sancti Iohannis et sancti Trechii in Buxido et monasteriolum sancti Martini in Diablentico et monasterium sanctae Mariae in Aurionno et monasteriolum Buxidi et cellulam Scuviliaco. Haec omnia, sicut diligenter inquisitum habemus cum omnibus ad se pertinentibus et in scriptis autenticis sancti Gervasii invenimus, ad predictam aecclesiam sancti Gervasii iuste et legaliter pertinent. Ex quibus iubentes precipimus, ut festivitatibus illorum sanctorum, in quorum memoriis ipsa cenobia dicata esse noscuntur, per singulos annos ad prefixam matrem et civitatis aecclesiam census ab ipsis, qui eadem cenobia nostro beneficios tenent, libenter ad opus episcopi vel fratrum ibi degentium et ad ipsam aecclesiam restaurandam et nunc et futuris temporibus persolvantur et refectio canonicis sanctae Marie et sancti Gervasii optima ab eodem abbate, qui ipsum cenobium tunc temporis habere videtur, in predicta festivitate libenti animo fiat, sicut nostram gratiam et ipsa beneficia habere voluerint, ut nobis seu decessoribus vel progenitoribus nostris propter ablationem vel minorationem harum rerum iam dicte aecclesiae aliquod detrimentum aut periculum regni non aderescat, sed perhennis temporibus sub iure aecclesiae permaneant. De vicis vero publicis vel villulis iam dicte aecclesiae, quas fideles nostri nostra largitione habent, omnino precipimus, ut none et decime partibus prescripte matris aecclesiae ab eisdem fidelibus nostris libenter et pleniter persolvantur et aedificia eiusdem aecclesiae sive domorum ad eam infra civitatem pertinentium aedificare vel restaurare faciant: id est de villa Tanida, de villa Luedono, de villa Baladon, de villa quae Brolius vel Novavilla nuncupatur, de villa Pradellis, de Morniaco, de villa Guilis, de tercia parte de cella sancti Almiri et tercia parte de cella sancti Ulfacii et tercia parte de cella sancti Ricmiri, de villa Bonlido, de Angono, de Solemnis villa et vico et cella Virmero et de villa Apiliaco et de Alnido et Claucido, de Noviliaco et Favisnonia et campo Sirigico, Luciaco et Monte et de Comnis, cella sancti Leodegarii, Angon et Bonlir, de vico Gabron cum suis appendiciis et Balino vico publico et de villa Viviriaco et de villa Longuaaqua et de Campaniaco et de Conedralio et de Geneda vicis publicis et de villa Clidis et Tredendo et Vithlena, Turiniaco, Calsano et Villare et Adillavitae et Vigra et Fontanas et Sanmuro et Brafialo, Felcaria, Domnoiorio et partem de Fraxinedo et Maundaria, Drogieco, villare de Verno, de Viricio et Camiliaco, de Taxinarias et Coctiaco vico publico et villa Autoniaco, de villa Bonalfa et de omnibus villis, quae ad cellam sancti Martini infra murum civitatis pertinent, et Cangiaco vico publico et de villa Limbriaco et Verincella et Verniaco et de vico Diablentico et de cella Arciacas et de villa Camariaco et Eviriaco et Calla et Comoriaco et de villa Andoliaco et de villa Griviaco et Martiniaco et Linerolas et Sisciaco et de cella Domnoregis et de pago Ardunense, in quo sunt manentes mille sancti Gervasii, et de curte Busane et de Noviomo et Scomiaco et Camiliaco et Comiaco et Corma et Novivico et Hostiliaco vicis publicis. Haec autem omnia, quae nominatim supra inserta sunt, ut iam dictum [est], enucleatim et diligenter investigatum habemus et in autenticis eiusdem aeeclesiae scriptis ipsis clericis nobis ostendentibus repperimus sive alias villas, que propter prolixitatem vel propter ignorantiam villarum nominum in hoc precepto non sunt inserte, ad iam dictam tamen aecclesiam iuste et legaliter pertinere cognoscitur. Super quibus has nostre auctoritatis litteras fieri decrevimus, per quas statuentes omnibus, qui in presenti tempore aut futuris temporibus ex memorate matris aecclesiae rebus beneficia adsecuti sunt aut adsequi potuerint, precipimus, ut de omnibus conlaborationibus terre, tam feni quam et annone omnium generum, tam de sua dominicata quam et de vasallorum suorum, de vinericiis quoque et perdonato, de pastionibus et pascuariis, de erbaticis et pullis, de piscationibus et pastionaticis id est de glandaticis, de melle et conlaborationibus, quae in ortis fiunt, de nutriminibus animalium et caseis, qui fiunt de vaccariciis dominicatis, ac de omnibus redibitionibus, que ab hominibus memorate matris aecelesiae recipiuntur, excepto hostilense id est de bobus et coniecto ad carros construendos. De his autem omnibus precipimus, ut censum legitimum et nonas et decimas annis singulis partibus prescripte matris aecclesiae absque ulla marricione vel dilatione reddere aut [absque] minoratione pleniter persolvere faciant. Insuper restaurationes tam in prefixa aecclesia quam et in domibus iuxta eam adiacentibus, in teguminibus et restaurationibus pro possibilitate rerum, quas in beneficium exinde possident, facere non negligant, si gratiam nostram et eadem beneficia unusquisque habere voluerit. Prescripta vero beneficia volo ut fideles nostri sub predicto censu cum consensu et benivolentia eiusdem aecclesie episcopi teneant, usque dum illa cum eis, qui ea nostra datione videntur habere, mutuare possimus et sepe dicte aecclesiae, cui iuste et legitime, ut inquisitum habemus, debentur, auxiliante domino restitui atque reddere mereamur. Et hoc omnibus vobis notum sit, quod, si aliquis vestrum extiterit, qui hanc iussionem nostram aut contempnendo aut negligendo adimplere distulerit, volumus atque precipimus, ut prescripte urbis episcopus in iure eiusdem ecclesiae sive in suam vel canonicorum suorum potestatem vel dominationem easdem res revocare faciat, usque dum illi, qui iam dicte aecclesiae res vel beneficia nostra largitione habebant, in nostram veniant presentiam. Qui negligit censum, perdat agrum et per hanc auctoritatem, sive eorum negligentia vel contemptu, ipsa perdant beneficia. Et ut haec iussio nostra verius credatur et diligentius conservetur atque per omnia a vobis perficiatur et firmius futuris temporibus teneatur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigilare iussimus.

Signum (M.) Karoli gloriosissimi imperatoris.

Genesius advicem Erchembaudi recognovi et subscripsi.

Data in mense aprilis VIIII kalend. mai. anno II Christo propitio gloriosi imperii nostri et XXXIIII regni nostri in Francia et XXVIIII in Italia; in dei nomine feliciter

amen.