Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Peter in Monte Piciaculi den Besitz mit Zehnten und Erstlingen, Immunität und freie Abtswahl.
Datierung: 702 [802] 03 25
(C.) In nomine sancte et individue trinitatis. Divina favente clementia Karolus Magnus Romanorum imperator augustus. Debet imperatoria clementia servorum dei se rogantium equis petitionibus acquiescere et iusta deoque placita desideria, ut ad effectum promoveantur, annuere. Unde roganti nos venerabili abbati Ioannis monasterii sancti Petri, quod est constructum in episcopatu Aretino loco qui dicitur Monte Piciaculi, damus omnia ex integro, sicut currit Spinosa ad petram Popaidem et vadit ad vallem Affricam et illa in Sambuceta et ipsa aqua currit in Aqua ardentem et mittit in Asso et Asso currit in Urcia et redit ad via Mociana iuxta curtella et redit super Cervaria in Riguardo et mittit in Asso et vadit ad Spinosa et curte de Berceno cum suis pertinentiis et curte de sancto Clemente cum pertinentiis suis. Roboramus insuper per huius preceptionis decretum, que precessores nostros concessisse vel roborasse cognovimus, ut videlicet ei secure liceat possidere omnes res, quas actenus iuste legaliterque possedit, sicut sunt curtes designate pro paginibus suis, sicuti est curte de Corsignano cum suis pertinentiis, curte de Monteciriaci cum suis pertinentiis, curte de Terentino cum omnibus pertinentiis suis, curte de sancta Maria in Crispignano cum omnibus pertinentibus suis et omnes res mobiles seu inmobiles eius, quas modo habet predictum monasterium seu inantea deus i[b]i dederit, cum curtibus cellulis castris domibus edificiis libellariis precariis cartulariis mansis campis vineis pratis pascuis silvis aquis alveis piscationibus venationibus montibus alpibus vallibus planitiis, servis et ancillis, aldiis et aldiabus. Confirmamus etiam eidem prefato cenobio decimas et primicias de suia terris et laborationibus secundum privilegia apostolicorum Romane sedis. Precipientes insuper iubemus, ut nullus episcopus dux marchio comes vicecomes sculdacius castaldius, nulla imperii nostri publica vel privata, nulla magna parvaque persona predictum venerabilem locum aut successores eiusdem prenominati abbatis seu monachos ibidem deo famulantes de prenominatis rebus mobilibus aut inmobilibus vel se moventibus inquietare aut molestare seu devestire sine legali iudicio vel contendere audeat aut teloneum sive aliquam puplicam functionem vel fodrum aut paratam exigat; set liceat illos sub nostra tuitione et defensione quiete et pacifice vivere et deo in tranquillitate devote servire et pro nobis nostrique imperii statu atque pro omnibus fidelibus exorare remota omnium hominum molestatione. Et cum pastorem ipsius loci deus de hac luce migrare iusserit, nullus extraneus monachus ipsam congregationem regere presumat, set liceat unum ex ipsis eligere sitque abbas inter eos. Quicumque vero contra hanc nostram imperialem institutionem ire temptaverit et ea, que superius sunt decreta et stabilita, infringere seu violare conatus fuerit, sciat se compositurum auri optimi libras mille, medietatem camere nostre et medietatem predicto monasterio aut suo abbati. Et ut hec nostra imperialis preceptio futuris temporibus firmitatem obtineat, manu nostra subter firmavimus et sigillo nostro affigi precepimus.
Signum domni Karoli invictissimi imperatoris (M.) augusti. (SD.)
Scripta ac fidelius notario tradita per manus Turpini archipresulis VIII kal. apl. ab incarnatione domini septingentesimo secundo, indictione prima.
Rolandus, Decimi, Oliveri, Zefyr comes, Techfyr dux, Eulafh dux et marchio.