Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Le Mans das ihr von Bischof Innocenz mit Zustimmung K. Childeberts geschenkte und später entfremdete Kloster St. Calais.
Datierung: 802 03 17
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus et pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et [per] misericordiam dei rex Francorum atque Longobardorum. Si sacerdotum servorumque dei iustis et rationabilibus peticionibus ad optatum effectum perducimus, non solum regiam exercemus consuetudinem, sed etiam eosdem pro excessibus nostris domini misericordiam exorandos devociores ac promptiores facimus atque per hoc domini misericordiam facilius nobis conciliandam esse confidimus. Et iccirco notum esse volumus cunctis fidelibus sancte dei aecclesiae et nostris presentibus scilicet et futuris, quoniam Franco venerabilis Cenomaunice urbis episcopus suggessit nobis, eo quod monasteriolum sancti Karileffi, quod intra terminos predicte urbis parrochie a iam dicto domno Karileffo concedente atque ordinante domno Innocente prefate urbis quondam episcopo in rebus tam sui episcopii quam et rebus aliorum bonorum hominum, tam regum quam et aliorum nobilium virorum, ipsi domno prefato Karileffo traditis, quas et ipse postea per strumenta cartarum et per licentiam sive permissum atque consensum Childeberti regis ad matrem et civitatis aecclesiam, quae est constructa in honore sancte Marie dei genitricis et sanctorum martirum Gervasii atque Prothasii, instante et confirmante misso Childeberti regis contradidit atque legaliter confirmavit, in quibus rebus predictum monasteriolum fundatum a iam dictis sanctis viris atque constructum est, sed deinceps quibusdam intervenientibus causis a iure suae sedis aecclesie subtractum et ab illius dominatione et potestate hactenus fuisset dilatum. Utque quod asserebat veraciter nobis patesceret, detulit obtutibus nostris quaedam cartarum monimenta regumque, decessorum scilicet nostrorum, quasdam auctoritates, quibus inspectis atque relectis evidenter ostenditur predictum monasterium iuris sepe dicte sedis Cenomannice sibi commisse esse et in ipsius dominatione debere persistere. Suppliciter ergo nostram exorans clementiam, ut, quod tam evidentibus indiciis declaratur, nostra quippe assensione, immo auctoritate denuo roboretur, que ita ad liquidum cognoscentes eique ob amorem dei et eiusdem sanctae sedis reverentiam favorem nostre auctoritatis adhibere dignum iudicantes hoc nostre auctoritatis preceptum ei suisque per tempora successoribus fieri ac dari precipimus, per quod decernimus atque iubemus, ut memoratum monasteriolum sancti Karileffi, quod aliquandiu a predicte sedis aecclesiae iure et dominatione subtractum fuerat, abhinc in posterum habeant atque possideant et quicquid aecclesiastico iure de eo disponere decreverint, liberam in omnibus habeant potestatem faciendi neque ullo deinceps tempore a iure prefate matris aecclesiae eiusque rectorum qualibet occasione aut violentia a nobis sive a successoribus nostris segregetur, sed semper in illus pontificumquae eius atque rectorum potestate et dispositione ac voluntate ad divinum cultum propensius exercendum cum omnibus ad se pertinentibus integerrime et absque ulla diminutione nostris futurisquae consistat temporibus. Et ut haec redditionis nostre auctoritas verius credatur et diligentius conservetur per omnia et firmius futuris temporibus teneatur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi imperatoris.
Genesius advicem Erchanbaldi recognovi et subscripsi.
Data in mense martio XVI kalend. april. anno I Christo propitio gloriosi imperii nostri et XXXIIII regni nostri in Francia et XXVIII in Italia; in dei nomine feliciter amen.