Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Leberau den Besitz mit allen nutzbaren Rechten, verleiht Zollfreiheit, Immunität und die Befugnis, bei ausserordentlichen Unglücksfällen Hypotheken auf die Güter aufzunehmen.
Datierung: 801
Ausstellungsort: Aachen
In nomine domini amen. Karolus dei gratia [rex] Francorum et Longobardorum vir illuster ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium ob amorem dei concedimus, hoc nobis ad laudem et stabilitatem regni nostri et procerum nostrorum absque impedimento alienacionis aut distractionis cuiuscumque perpetuis temporibus libere pertinere confidimus, volumus et iubemus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris, qualiter monasterio Lebrahe in pago Alsacinse in saltu Vosagi, quod fidelis nepos noster Folradus abbas in sua proprietate edificavit in honore beatorum martirum Dyonisii, Rustici et Eleutherii atque beati Alexandri pape et martiris, ubi ipse sanctus papa corpore requiescit, concedimus fratribus ibi deo servientibus, quicquid eis oportunum fuerit et habere dinoscimur in valle Lebrahe usque ad marcam magni et excelsi montis Vosagi, qui vulgariter nuncupatur Feste, et in villa, que Ad sanctum Ypolitum vocatur, in pascuis pratis molendinis hominibus censibus decimis aquis aquarumve decursibus montibus et silvis cum aliis iuribus et pertinentiis, silvam quoque Calointensem et Montem quercus cum eorum collibus terris cultis et incultis pratis aquis pascuis circumadiacentibus, etiam locis planis et nemorosis, que omnia et singula ad usum et ad profectum predictorum fratrum nunc et futuris temporibus confirmamus. Nulli etiam liceat in predictis montibus silvis et locis tociusque vallis confinio domos struere, terras silvas aut alias possessiones sibi de iure vendicare sine consensu abbatis aut loco sui substituti, cui talia sub annuali censu, quia dominus fundi, conpetit prestare. In silvis etiam sancti Ypoliti et fluviis usque ad marcam magni montis predicti usum et capcionem ferarum volucrum piscium lignorum habebunt et semper de iure possidebunt. In villis vero predictis scilicet et locis et in Eimeshain omnimodam iusticiam temporalem ex fisco regio eis tribuimus, unde advocatis, qui omnium iurium eiusdem monasterii defensores esse tenebuntur, pro retribucione tercia pars cedet emendarum exceptis in criminalibus et confiscacionibus furti vel homicidii et aliorum delictorum, pro quibus ad mortem quis condempnatur, cuius omnia bona confiscata ad ipsum abbatem pervenient, cum regimine ecclesiarum parrochialium Lebrahe, sancti Ypoliti, Ansolshain. Quod si loco sui aliquem ydoneum, ut regat populum, destinaverit de necessariis convenienter provisum, cetera ad utilitatem fratrum volumus devenire. Insuper in ducatu Alemanie super Ezelingis et Hartbertingis plaustrum unum quantitatis consuete cum sex bobus admodum laudabilibus plenum et oneratum vino puro et mundificato unumque sextarium usualis monete recipere et possidere concedimus et volumus ad predictum monasterium devehi perpetuis temporibus annuatim. Que eciam predictus venerabilis nepos noster Folradus ipsi case dei contulit in Gemea et Ansolshain, Lubreshain, Eimeshain, Volchasshain, Fridesshain, Ygnemasshain, Wittoville, Markolchain, Grosseneshein cum eorundem iuribus iurisdictionibus curiis dominicalibus corroboramus. Ab ipsis vero fratribus vel ab hominibus eorum per terram seu per aquam quicquid vehentibus et deducentibus in civitatibus, in villis, in oppidis, campis vel aliis quibuscumque locis vendentibus aut ementibus theloneum pedagicum pulveraticum rotaticum pontaticum passagium consuetudinem aut alias tribuendas subvenciones exigere et recipere prohibemus, familiares etenim eorundem in curiis et domibus ipsorum commorantes, terras et possessiones eorum colentes et eis communicantes sturas non dabunt nec alia servicia ipsis invitis dominis aut advocatis locorum non prestabunt neque pro delictis preter abbatem iudicem temporalem recognoscent in hiis maxime, quibus iusticia temporalis iudicare consuevit. In ipsis itaque curiis confugientes libertate et municione ecclesiarum gaudebunt commorantesque in illis vendere, emere aut alios contractus facere licitum erit contradictorum precepto non obstante. Et ne nostra donacio predictorum et aliarum rerum, prout in cartis et aliis nostris preceptis continetur, periclitetur, anima quoque nostra simul et anime predecessorum nostrorum regum et futurorum aliquid ibi pro salute sua offerencium fraudulentur ob diminucionem divini cultus ipsaque casa dei paciatur detrimentum bonorum, que omnia libera et absque servitute et penitus ab omni iure alieno soluta concessimus, sed ut sepe dicta nostra sancta abbaciola sive casa dei perhenni tempore illibata permaneat, precipimus, ut nullus, cuiuscumque condicionis extiterit, magna parvaque persona audeat nec presumat bona et personas eius quacumque occasione invadere arrestare occupare impedire alienare vendere emere distrahere vel obligare, super hiis sturas aut aliud ius petere nec extorquere, consuetudines in preiudicium imponere. Dato vero in futurum aliquo infortunio ignium guerrarum tempestatum, quod Christus minime permittat, ad restauracionem et relevacionem dampni, ne fiat error peior priore, auctoritate superioris petita et obtenta hii, qui pro tempore in Lebrahe monasterio residerint, aliquid ab alienis recipere valebunt cum assecuracione bonorum, ita tamen quod ipsis creditoribus de principali sorte ad integrum persolutis amplius debitores in bonis nostris et suis vexare prohibemus; quod si contra hoc preceptum attemptare presumpserint et ultra iustam et datam summam superusurpaverint, ipsos sacrilegos ad iudicium divinum appellamus simulque pro pena corporali ab eorum iudicibus ordinariis ad restitutionem compellantur et ad emendam arbitratoriam condempnentur, racionabiliter nolentes, [ut], que ex nostro proprio contulimus pro nostra nostrorumque salute, cum usuris violenter aut indebite vel alio quovis modo per manus alienas et velut sacrilegas distrahantur. Vobis igitur nostris fidelibus presentibus et futuris in villis et civitatibus nostri imperii presidentibus, magistris advocatis consulibus et civibus, nostram sanctam et dilectam abbaciolam in Lebraha cum personis et bonis eiusdem nunc et per succedentia tempora protegere et defendere iubemus. Timentes namque post nostrum decessum in hiis non servari fidem misimus Rome corroborandum preceptum auctoritatis nostre. Et ut hec donacio cum statuto prescriptorum stabilior habeatur, protectores eciam ipsa casa dei percipere glorietur, Lothoringie ducem advocatum et defensorem esse constituimus, venerabiles archiepiscopos Maguntinum et Treverensem ac eorum suffraganeos cum eorum successoribus coadiutores et conservatores ex causa racionabili omnium predictorum esse a sancta sede apostolica meruimus impetrare nunc et futuris temporibus duraturis. Preceptum igitur presens manu propria subter signavimus et anulo nostro insigniri iussimus.
Datum Aquisgrani anno domini DCCC primo, anno imperii nostri quinto decimo regnante domino nostro Iesu Christo in secula seculorum amen.