Karl der Grosse erneuert und bestätigt dem Kloster Prüm die Bestimmungen über die Rechte und Pflichten der Vögte in den Villen Revin, Fymai und Fépin a.d. Maas.
Datierung: 800 12 10
Ausstellungsort: Briburia
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Karolus dei favente gratia imperator augustus Romanorum omnibus fidelibus suis salutem et gaudium. Si erga loca divinis cultibus mancipata curam et diligentiam adhibemus ac antecessorum nostrorum instituta non solum firmamus, verum etiam in aliquibus labefacta restaurare satagimus, id nobis in aeternae remunerationis retributione profuturum absque dubio confidimus. Quapropter omnibus sanctae dei aecclesiae nostrisque fidelibus presentibus videlicet et futuris cognitum esse volumus, quomodo Marchardus abbas Prumiensis monasterii, scilicet loci domini nostri Iesu Christi et salvatoris mundi, adiit serenitatis nostrae clementiam deprecans nostra imperiali auctoritate innovare et affirmare decreta ac statuta advocatorum iura et servitia circa loca supra Mosam posita, scilicet his nominibus nominata: Rivin, Fimai, Fimpin. Nos ergo eius peticioni libentissime aurem prebentes cum consilio et consensu principum nostrorum iussimus hoc praesens conscribi preceptum, quod inconvulsum volumus esse in perpetuum. Denique firmum et stabile statuimus edictum de advocatis predicti monasterii, ut in sua advocatia placita non habeant per circulum anni preter tria iure debita, ubi, quicquid vadimoniorum constituitur, primitus duae partes abbati solvantur, tertia advocatis conceditur, in quibus unum servitium ex parte abbatis fiat, reliqua duo familia exhibeat. Advocatus autem se caveat, ut non ultra quam cum XII hominibus mediocriter servitium accipiat. Quod si advocatur ab abbate supra ista tria placita ob aliquam auditionem, ipse abbas ei de suo serviat, si vero advocatur a familia, inde servitium accipiat. Si aliquis ex familia extra vel infra occisus fuerit, advocatus weregeldum eius abbati adquirat nichilque ex eo sibi vendicare presumat. Advocato nullo modo conceditur quemquam in sua advocatia verberare aut tondere, nisi si in homicidio aut in furto aut in latrocinio aut pugna culpabilis extitit, nec liceat ei duellum componere interius aut exterius sine abbatis aut eius fidelium presentia. Decernimus quoque, ut nulli licitum sit sibi constituere quemquam, qui nominetur postadvocatus, nec quisquam potestatem habeat placitum tenere vel quicquam constituere super officiales vel mansa seu omnia iura abbatis.
Data IIII idus decemb. anno dominice incarnationis DCCC, indictione VI, anno vero VIII imperii nostri; actum in Briburia regia villa; amen amen amen.