Karl der Grosse schenkt dem Bischof Justolf von Ascoli die Castelle Ancarano und Isola, den Canonikern die Veste Maltignano, der Stadt Ascoli die Castelle Nereti und Colombella, setzt eine kaiserliche Kammer und Consuln ein, weist diesen Ländereien zu und befreit Bischof, Canoniker und Stadt von der Gewalt des Grafen.
Datierung: 800 08 05
Ausstellungsort: Ascoli
Ego Karolus divina favente clementia rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum semper augustus pro honore dei et sanctissime dei matris virginis et beatissimi Emidii martiris et remedio anime nostre ecclesie, quam olim primi christiani imperatores antecessores nostri in hoc comitatu Asculano intra civitatem in honorem beatissimi Emidii martiris et sanctissime dei genitricis virginis Marie fecerunt cum dotibus et mansis assignatis, curtis et silvis clericis et luminaribus dicte sancte ecclesie tam intus civitatem quam extra et in comitatu Asculano, que omnia dicte sancte ecclesie ut supra per huius nostri precepti paginam ego Karolus confirmo et insuper pro honore sanctissime virginis et beatissimi Emidii et sanctorum sociorum eius, qui sub altari sunt, et pro remedio anime nostre ego Karolus statuo, dono et concedo per hoc preceptum donationis nostre tibi domino Iustolfo episcopo Asculano et omnibus successoribus tuis in perpetuum castrum novum Ancaranum cum toto suo territorio et curtem Carufe cum omnibus suis pertinentiis et terris et ecclesiis a Triunto usque Ubrate cum pleno et absoluto dominio per te et successores tuos; item et in integrum castellum de Isola cum omni sua pertinentia intus civitatem supra Triuntum. Item canonicis sancte tue ecclesie ego Karolus statuo, dono et concedo per hoc preceptum donationis nostre castrum Maltinianum cum toto suo districtu et omnibus pertinentiis a Triunto usque Ubrate cum pleno et absoluto dominio in perpetuum. Item per peticionem tuam dominus Iustolfus episcopus et Vinchisius dux Spoletinus dilecti nostri et Ludagaris comes dilecti nostri ego Karolus statuo, dono et concedo huic civitati Asculanae in perpetuum et capitibus et dominis in corpore castrum Nireti et castrum Columbelle cum omnibus suis pertinentiis a Triunto usque Ubrate et mare cum pleno et absoluto dominio. Et sicut in hac predicta civitate Asculana volo istitutam et abitam kameram nostram augustam pro iustitiis et pace nostrorum fidelium comitatus Asculani, ideo ego Karolus volo et facio, ut dilecti nostri marchius Gallo et massus Lisis sint consules pro iustitiis et pace et presint pro nostris legibus et iustitiis et pace omnium nostrorum fidelium comitatus; quibus et consulibus successoribus suis in perpetuum ego Karolus statuo, dono et concedo per preceptum huius nostre donationis terram Acumule a Matrice et castellum de Trione cum omni Summati in et ultra Appenninum cum omnibus suis pertinentiis et cum pleno et absoluto dominio. Atque ita comes comitatus Asculani, qui tenet et exercet iura in toto territorio Asculano a Tisino usque Salinelli in confine Brututii et a mara usque Summati ad castellum de Trione in confine pariter Brututii, non habeat in posterum posse inferre preiudicium, damna et iura tibi domno Iustolfo episcopo nec canonicis sanctae ecclesiae tuae neque civitati Asculane nec consulis nostre camere regie pro iustitiis et pace in omnibus castris castellis terris curtis et bonis ut supra in perpetuum libere donatis per hoc preceptum nostrum, ita ut nullus alius comes dux marchio episcopus gastaldus cataneus aut alia parva aut magna persona possit molestare, inquietare vel preiudicium facere unquam tibi vel illis ut supra. Et si fuerit inventus contradictor huius nostri precepti donationis, sciat et debeat se componere mille libras auri optimi, medietatem nostre camere auguste et medietatem tibi domno Iustolfo episcopo et canonicis sancte tue ecclesie et consulis et civitati. Et ut hoc preceptum nostre donationis credatur ab omnibus, confirmamus manu propria et nostro regio augusto signo.
Signum domini Karoli regnis Francorum (M.) et Langobardorum et invictissimi imperatoris semper augusti.
Maynardus silentiarius domni Iustolfi episcopi et cancellarius vice Haginbardi… invictissimi Karoli recognovi.
Datum non. mensis augusti anno dominice incarnationis DCCC, indictione VIII, anno vero Karolo regnantis XXVII, imperatoris primo; actum in Asculo apud tumbam beatissimi martiris Emidii et sociorum eius feliciter amen. Presentibus et acceptum habentibus pro se et suis successoribus domno Iustolfo episcopo Asculano, Rainaldo archidiacono et Omundo archipresbitero sancte ecclesie Asculane et marchio Gallo et masso Lisi consulis camere regie auguste pro iusticiis et pace et Emidio filio Venderani caput civitatis et Ventililio filio Herculani et Claudio filio Lini domini civitatis Asculane.