Karl der Grosse erlaubt seinem Lehrer Albinus in die Zelle Cormery Benedictinermönche einzuführen und bestimmt, dass dieselbe dem Kloster St. Martin (in Tours) nicht entrissen werden dürfe und von diesem Schutz und Hilfe erhalte.
Datierung: 800 06 03
Ausstellungsort: St. Martin in Tours
In nomine domini dei nostri Iesu Christi. Carolus dei gratia Francorum rex patricius Romanorum omnibus fidelibus sancti Martini, qui praesenti tempore deo serviunt in loco sancto, ubi preciosus confessor Christi corpore requiescit, vel etiam futuri sunt temporibus posteris, abbatibus presbiteris diaconibus et omnibus ecclesiasticae dignitatis gradibus, senioribus seu iunioribus aeternam in Christi caritate salutem et prosperitatem. Notum sit fraternitati vestrae, quod dilectus magister noster Albinus pia devotione postulavit nos, ut licitum haberet monachos constituere in cella sancti Pauli, quae rustico nomine Cormaricus dicitur, qui regulariter secundum sancti Benedicti statuta in ea viverent, quem locum Hiterius abba antecessor illius ex comparatu adquisivit et construxit et tradidit sancto Martino. Nos vero tam piae petitioni illius annuere ratum duximus eamque litteris vel sigillo nominis nostri confirmari fecimus, ne ulla post dies illius umquam disruptio fieri potuisset a quoquam successorum illius. Nam si divina parentibus nostris nobisque pietas potestatem contulit totius monasterii sancti Martini rerumque illius facultatem dandi cui voluissemus, quanto magis nobis potestas [data est] tribuendi ad dei servitium perpetualiter praedictum locum, nec fas est cuiquam regalis benignitatis spernere donationem vel confirmationem, maxime in tam pio et salubri praecepto. Iccirco omnibus iubemus, ut haec donatio nostra et iussio rata et inviolabilis temporibus perpetuis permaneat, nec locum illum auferri volumus de potestate sancti Martini, sed ut ibi pleniter sub regula sancti Benedicti vivant degentes in eo et habeant protectionem et subsidium ab abbatibus monasterii sancti Martini. Si hoc nostrum, quod absit, quisquam abbatum spreverit praeceptum temporibus posteris, sciat se rationem reddere praesumptionis suae domino nostro Iesu Christo in die magno adventus sui; et similiter qui aliquid minuet de rebus, quas beatae memoriae Hiterius abba acquisivit, comparavit aut de rebus sancti Martini, quas ecclesiae sancti Pauli tradidit, vel si quid idem abbas Albinus, ad cuius petitionem hanc confirmationem scribi fecimus, addiderit vel si quislibet inantea addere voluerit in elemosynam animae suae, recto ordine perpetualiter serviat fratribus illius loci. Quicumque legerit hanc cartulam, sub timore dei illius rationabilem scripturam diligenter conservare studeat, ut habeat gratiam domini nostri Iesu Christi in aeternum. Et ut firmius esset hoc nostrum praeceptum, manu propria subter roborare decrevimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum Caroli gloriosissimi regia.
Data III nonas iunii anno XXXII et XXVII regni nostri; actum Turonis civitate in monasterio sancti Martini, ubi ipse corpore requiescit; feliciter.