Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 258

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Emmeram bei Regensburg die Exemtion von herzoglicher und bischöflicher Gewalt.
Datierung: 800 03 25
Ausstellungsort: Frankfurt a. M.

Karolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum et patricius Romanorum. Quicquid enim ob amorem dei locis sanctorum venerabilium benivola deliberatione cedimus vel condonamus, hoc nobis ad aeternae remunerationis premia capessenda profuturum liquido credimus, quoniam hoc procul dubio ad salvationem corporis et animae nostre fore creditur, ut hi, qui in dei laude sunt, sine querela persistant et exinde sepius et devotius in nostra manere memoria possint. Igitur notum sit omnibus successoribus nostris et fidelibus sancte dei aecclesiae presentibus et futuris, qualiter nos propter nomen domini et eternam remunerationem seu pro oportunitate dilectissimi filii nostri Hluduuici regis absque omnium hominum contradictione confirmamus ecclesiam dei liberam esse et in potestate imperatorum sive regum usque in evum permanere, que est constructa in honore domini nostri Iesu Christi et matris eius Mariae et principis apostolorum Petri et sancti Georgii martiris et preciosi dei martiris Emmerammi atque pontificis Aquitanie iuxta muros civitatis nostrae Reganesburgensium, ubi venerabile corpus eius miraculis declarantibus requiescere comprobatur, et rectorem eisudem cenobii eiusque successores unoquoque anno VII aureos persolvere Romam ad altare sancti Petri. Proinde noverit omnium Christi nostrique fidelium universitas omnia, quae a patre meo Pippino rege et ab antecessoribus meis ubicumque locorum hactenus tradita sunt et collata, per hanc nostram auctoritatem perennibus temporibus ea videlicet ratione confirmamus, ut neque dux neque episcopus eiusdem loci aliquam potestatem habeat prenominata bona prefatae aecclesiae auferre vel abalienare, sed rector eisudem loci suique successores habeant potestatem, quicquid eis placuerit, inde faciendi ad utilitatem tantummodo monachorum sub sancto ordine consistentium. Et ut hec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus domino auxiliante melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.

Signum Karoli gloriosissimi imperatoris.

Datum VIII kal. aprilis anno XXXII regni nostri; actum super fluvium Moin ad Franchenfurt.