Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Le Mans den Besitz, befiehlt den von ihm mit Kirchengütern Belehnten die Zinse, Neunten und Zehnten zu zahlen und die Gebäude in Stand zu halten, gestattet die frei gewordenen Lehen einzuziehen mit dem Versprechen, von ihm eingetauschte zurückzugeben, bestätigt die Immunität und befreit die Kirchenleute von der öffentlichen Gerichtsbarkeit.
Datierung: 796 12 17
Ausstellungsort: Aachen
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Si sacerdotum ac servorum dei peticiones, quas nobis pro suis necessitatibus innotuerint, ad effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, verum etiam ad beatitudinem aeternae retributionis talia nobis facta profutura confidimus. Igitur omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicedominis vicariis centenariis actionariis missis nostris discurrentibus sive cunctis fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris presentibus atque futuris notum esse volumus, quia vir venerabilis Franco Cenomannice urbis episcopus adiens serenitatem nostram suppliciter deprecatus est, ut ei preceptum de omnibus rebus aecclesiae sibi commisse facere precepissemus et nominatim cellulas vel vicos seu villas, quas sub sua sive canonicorum vel vasallorum suorum ac aliorum sibi vel aecclesiae suae devote famulantium, tam liberorum quam et servorum, potestate vel dominatione presenti tempore habere noscitur, [confirmaremus], ut futuris temporibus ipse sive eius successores sub iure et dominatione predicte Cenomannice aecclesiae firmius nostra fulti auctoritate et absque ulla pulsatione vel contrarietate habere vel regere mereretur. Cuius peticioni libenter assensum prebuimus et nominatim cellulas vel villas sive vicos in hoc precepto, sicut deprecatus est, inserere iussimus, id est cellulam sancti Vicentii cum omnibus ad se pertinentibus et cellulam sancti Albini seu cellulam sancti Audoeni et cellulam sancti Rigomeri et cellulam sancti Almiri et cellulam sancti Ulfacii et cellulam sancti Baomadi. Haec omnia cum omnibus ad se pertinentibus cum vicis canonicis quatuor, id est Salica et Montiniacum et Plaviacum et Oxellum, cum villis duodecim et aliis villulis ad eas pertinentibus, sicut in plenariis iam dictae aecclesiae continetur, id est Rupiacum, Cavania, Culturas, Baliau, Aloncion, Colonicam, Vetus vicum et Celsiacum, Vicum canonicum et villam sancti Gervasii, Aloniacum, Asinarias, Vodebris, Callemarcium sive alias villulas, quarum nomina in promptu non recordantur. Haec autem omnia cum omnibus ad se pertinentibus cum omni integritate sub emunitatis tuitione nostro precepto inserere iussimus. Alterum enim predicto episcopo vel suis canonicis preceptum olim facere iussimus de monasteriis vel cellulis sive vicis atque villis, quas nostri fideles nostra largitione habere noscuntur; ibi nominatim eas in nostro precepto scribere precepimus sub legitimo censu et nonas et decimas persolvendas seu restaurationes aecclesiae faciendas, que omnia iubemus atque precipimus, ut a nostris fidelibus ita conserventur, sicut in ipso precepto sunt inserta, de quibus predictam aecclesiam et iam dictum pontificem, quandocumque dominus posse et locum dederit, consolari et augmentari cupimus. Presentaliter vero hoc concedimus, ut, quando quisque de illis, qui sepe dicte aecclesiae beneficia nostra largitione habent, de hoc seculo infantibus masculis non natis vel nobis non commendatis migraverit, iam dictus pontifex vel sui successores sive eorum ministri atque canonici in potestatem et dominationem prefixe aecclesiae absque ullius consignatione revocare faciant. Et quandocumque locus evenerit iam dicta beneficia cum nostris fidelibus, qui ea nostro beneficio habent, commutare, volumus et prefate aecclesiae reddere, ut ipsius aecclesiae pontificibus vel sacerdotibus sive dei servis pro nobis vel omni populo nobis a deo commisso sive pro stabilitate regni et pace tocius populi melius exorare delectetur. Insuper detulit nobis immunitates predecessorum nostrorum, regum scilicet Francorum, in quibus continebatur, quomodo predictam sedem una cum rebus omnibus vel hominibus ibidem aspicientibus propter amorem dei et reverentiam sanctorum, quorum reliquiae ibi venerantur, sub plenissima semper defensione et immunitatis tuitione habuissent. Pro firmitatis ergo studio peciit predictus pontifex, ut circa ipsum sanctum locum denuo pro mercedis nostre augmento concedere et confirmare deberemus. Cuius peticionem pro divino amore renuere noluimus, sed in omnibus et presentes et futuri fideles sanctae dei aecclesiae et nostri ita concessum atque perpetualiter a nobis confirmatum esse cognoscant. Precipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate nec aliquis ex fidelibus nostris in aecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate aecclesiae, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis infra dicionem regni nostri iuste habere ac possidere cognoscitur quaeque etiam deinceps in iure ipsius sancti loci divina voluerit pietas augeri, nemo ad causas audiendas vel inferendas requirendas aut tributa vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut theloneum exigendum nec fideiussores tollendos aut homines ipsius aecclesiae tam ingenuos quam et servos, qui super terram eiusdem residere videntur, iniuste distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel exactare predicta ex ipsis rebus quodam in loco presumat; et quicquid ex rebus iam dicte aecclesiae fiscus sperare poterat, totum nos memorate aecclesiae concedimus. Insuper et illud in hoc precepto inserere iussimus, ut nullus iudex aut comes aut aliquis liber homo aut quelibet persona predicte aecclesiae ministros vel advocatos in mallo publico accusare presumat, sed prius conveniat ministros rerum et iudices villarum atque hominum, a quibus lesus est, ut ab eis familiarem et iustam accipiat iusticiam et, si a predictis ministris suam iusticiam accipere non valuerit, tunc conveniat episcopum iam dicte aecclesiae, ut ab ipso suam iusticiam familiarem et bonam atque iustam accipiat. Et si ab ipso episcopo neque a suis ministris suam iusticiam accipere nequiverit, postmodum licentiam habeat, ut in mallo publico suas quaerelas iuste et rationabiliter atque legaliter querat. Sed si antea, quam predicta fecerit, iam dicte sedis aecelesiae episcopum et suos ministros vel advocatos accusare aut pulsare presumpserit, quia nostram iussionem atque nostrum indictum et preceptum contempsit sive prevaricavit, bannum nostrum et hoc nobis componat et predicte aecclesiae episcopo vel suis ministris C solidos argenti componat et suam iusticiam postmodum absque lege aut aliqua compositione recipiat. Predictas enim causas memorate aecclesiae pontificibusque atque dei servis inibi domino famulantibus pro dei amore et reverentia sanctorum concessimus concessumque futuris temporibus esse volumus, sicut et a nostris antecessoribus, regibus videlicet Francorum, suis predecessoribus factum esse scrutando cognovimus, quatenus supra memorato pontifici suisque successoribus una cum servis dei inibi deo famulantibus pro nobis atque pro stabilitate tocius regni a deo nobis concessi atque conservandi cum clero populoque sibi subiecto domini misericordiam exorare delectetur. Et ut haec precepti nostri auctoritas firmior habeatur et per futura tempora conservetur, manu propria subter firmavimus et impressione nostri anuli subter eam roborari decrevimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Genesius advicem Erchembaldi recognovi et subscripsi.
Datum in mense decembrio XVI kalend. ianuarii anno regni nostri XXVIIII; actum
Graniaquis palatio nostro; in dei nomine feliciter amen.