Karl der Grosse dotirt das von ihm im Spessartwald gegründete Kloster Neustadt am Main und verleiht ihm freie Abtswahl, Schutz und Immunität.
Datierung: 794 05
Ausstellungsort: Aachen
(C.) In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Karolus superna favente clementia Francorum rex. Quicquid pro ecclesiarum oportunitate vel quiete servorum dei ereximus, id nobis procul dubio domino adiuvante ad eternam beatitudinem proficere confidimus. Ideo notum esse volumus omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam et futuris, quale inicium habuerit monasterium, quod vocatur Rorlacha sive Nuowenstat, quod construximus in silva Speshart iuxta fluvium Moyna et ubi nos primitus ob iocunditatem vite atque dulcedinem venatui nostro speciale diversorium elegimus, [ut] illic postmodum divino cultui condignum oratorium haberetur, congregantes illuc multitudinem servorum dei, quos Burkardus episcopus ex Anglorum gente adduxerat, alios circumquaque, qui in solitudinibus et in cavernis terre pro Christi amore latitabant, ut supradicto diversorio nostro quasi terreni cultores quanto secretius commanentes, tanto liberius pro statu tocius regni nostraque salute deum exorare valerent, quibus etiam Meingaudum rogante dilectissima genitrice nostra Bertrada abbatem pretulimus, post cuius obitum perpetuam et liberam illis monachis eligendi, cum opus fuerit, abbatem inter se licentiam et arbitrium regalitatis nostre pietate concedimus. Sumpsimus autem de capsella nostra reliquias sancte Marie perpetue virginis sanctique Martini confessoris Christi aliorumque sanctorum plurimorum, quas ad memoratum locum delatas ecclesiam in honore Salvatoris nostri et sancte Marie matris eius per Lullum archiepiscopum et Willibaldum episcopum in presentia nostri XI kal. sept. consecrari iussimus. In cuius dotem ecclesie partem praedii in silva Speshart venando atque piscando proprietatis iure perpetualiter absque contradictione possidendum regali auctoritate nostra concessimus, quod ab hiis terminis circumdatur: a fluvio Moein super Lachbere, inde ad Erphenburnen per ipsum Erphenbuch, inde ad Bennenbette, inde deorsum Wigolwesdal super fluviolum Lara, inde sursum ad Langenrein supra Stoypheline ad locum qui dicitur Turn, inde deorsum Schonnolsdal in Wachenbach et sic deorsum, usque quo Steinbach influit, inde supra montem Truberc ad supremum Altphildi in Kunilingesbach et sic per decursum eius in fluvium Moyn cum villulis infra positis aut ponendis, cum omnibus suis utensilibus et pertinentiis tam terris quam edificiis areis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus montibus et vallibus cultis et incultis mobilibus et inmobilibus exitibus et egressibus, cum omnibus, que quomodocumque dici vel nominari possunt, utilitatibus in ipso predio constitutis aut constituendis; locum etiam Hohenburch nominatum cum omni questu Burkardi episcopi scabinorum iudicio hereditario iure ad nos pertinentem. Omnia hec in dotem memorate ecclesie Nuowenstat ex integro contulimus nec inde aliquid umquam in ius fisci regalis exigendum precipimus, scilicet ut in alimoniam pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium perhennibus temporibus proficiat in augmentis. Preceptum autem hoc specialius per hanc presentem cartam decernimus ordinandum, quod in perpetuum volumus esse mansurum, ut semper idem locus a nobis dilectus sub nostro mundiburde vel defensione quietus subsistat. Statuimus etiam episcopum, in cuius parrochia situm est monasterium, ex qualibet occasione ibi irrumpere seu monachos irrationabiliter inquietare non debere nec ex rebus monasterii in omni regni nostri ditione thelonei exactionem fieri nec publicum iudicem seu quemlibet ex iudiciaria potestate vel aliam aliquam personam quicquam potestatis aut negotii sine voluntate ac permissu abbatia exercere debere in rebus sepe dicti monasterii, quas in presenti tempore in quibuslibet pagis aut territoriis videtur habere vel postea comparando aut a fidelibus dando attrahere potuerit, homines quoque ingenuos seu servos in possessionibus monasterii commanentes iniuste distringere seu ipsas possessiones contra abbatis decretum intrare seu ad causas audiendas seu mansiones faciendas aut freda vel tributa exigenda vel ullam in aliquo violentiam faciendam omnibus omnino hominibus per hanc nostre immunitatis conscriptionem prorsus interdicimus. Et quod nos pro nostra mercede vel stabilitate deo adiuvante regni Francorum ad ipsam ecclesiam ad serviendum deo et matri eius indulsimus, ab omnibus fidelibus nostris, successoribus et heredibus, conservatum atque indultum in omnibus esse censemus. Et ut hec auctoritas nostre concessionis firmior habeatur et per futura tempora melius observetur veriusque credatur, manu propria nostra subtus eam firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus.
Signum domni Karoli (M.) regis gloriosissimi.
Walttarius cancellarius advicem Lulli archicappellani recognovi.
Data mense maio anno ab incarnatione domini DCCXCIIII, indictione II, anno regni Karoli regis excellentissimi in Francia XVIIII et in Italia XII; actum Aquisgrani regio palatio; feliciter.