Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Yrieix-de-la-Perche die von seinem Vater Pippin gestifteten Pfründen und verliehenen Vorrechte und verfügt, dass seine Urkunde im Archiv von St. Martin in Tours, dem das Kloster gehöre, aufbewahrt werde.
Datierung: [7]94 05 01
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno incarnationis eiusdem domini nostri [septingente]simo nonagesimo IIII. Ego Karolus gratia dei totius imperii Romani quamvis indignus imperator anno siquidem tertio nostri imperii ad Yspanias transiens partes ad quemdam locum nostrum nomine Athanum una cum exercitu nostro paulisper ad manendum duabus ebdomadis superstetimus, in quo, dum moraremur, ante praesentiam nostri meorum antecessorum testamenta adlata sunt, in quibus luculenter didici, praefatus locus qualiter meorum praedecessorum temporibus, Sigiberti scilicet gloriosissimi regis ac reginae Brunichildae filiique eius Childeberti nec non etiam filiorum quoque Childeberti, Theodeberti videlicet et Theoderici fratrum, diligentissime a domno Aredio abbate, filio Iocundi Lemovicorum principis, ipsis regibus adtestantibus bene fuit praeordinatus. Igitur serenissimus ac pius genitor meus Pipinus post adiens hunc locum consilio omnium suorum primatum voluit eum restitui in pristinum gradum, quem invenerat iam olim omnibus bonis pene desolatum ac destitutum. Volens igitur ibi restituere monachorum normam, sed nonnulli obnixe adclamantes melius illic vigere canonicorum regulam; dicunt enim inibi deficere victus monachorum, abundantiam aquarum sive piscium deesse, flumina deesse, stagna ac alia quam plura monachis necessaria, quia sicut piscis sine aqua sic monachus sine aqua et sine regula. Adhuc quod esset regia domus populorum concursus, quid moror? Vicit maxima pars ac ordo canonicorum devotus. Cui etenim triginta duas praebendas mancipavit, unde cotidie XXXII alerentur fratres, quibus denique apposuit quatuor adstare columnas, videlicet abbatem decanum cantorem et monasterii sacristam, unde in omnibus necessitatibus sustentaretur canonicorum caterva; hos namque vero magnis honoribus ditavit, hos igitur tali conventu inter fratres esse constituit, ut, quod absit, si quis illorum aliquando a regula deviaverit ac cum fratribus vivere neglexerit, separatim hactenus laicaliter viveret atque cum fratribus nihil commune amplius haberet. Canonicos vero in tantam libertatem vivere praecepit, ut nullus scilicet nec princeps quisquam nec aliqua quisque persona eis ibi coequaretur, hoc est in loco Athano nec in tota villa, propter quod domnus fuit princeps ipsius villae ac Lemovicae civitatis Aredius. Ipsi vero sint iudices suarum causarum, servorum ac famulorum suorum, ita ut nullus ecclesiasticus intra claustrum manens aut alicui ecclesiastico serviens gadium nec telonium nec aliquam iustitiam per vim exsolveret, nisi ab ipsis dominis, cum quibus moratus fuerit; invasores vero canonicorum iniuste, nisi satisfacerent cui laeserint, damnati exilium persolverent. Unde ego relegens pii genitoris mei Pipini testamenta volo ac iudico, ut in perpetuum sint rata ac perpetualiter firma cum stipulatione subnixa nullo contradicente. Si quis hoc destruere voluerit, vox sua nihil proficiat et coactus auri libras mille et argenti pondera duo mille condemnatus persolvat et insuper bannum nostrum ac cum Iuda Scarioth et Datan et Abiron excommunicatus existat, omnes vero dicant: Amen sic fiat. Infra vero villam si quis tetigerit alium aut percusserit iniuste, honore privatus bannum nostrum persolvat et in exilium mittatur, donec satisfaciat cui laeserit.
Ego Karolus gratia dei rex hoc testamentum relegi ac subscribere iussi sub die kalendarum maiarum luna septima, indictione VIII, principibus nostris adtestantibus, scilicet domno Turpione, Otgerio palatino ac Guillelmo Curbinaso, Bertranno validissimo, Rolgerio Cornualto.
S. Ioscionis cancellarii. S. Richardi capellani. S. Astonis praepositi Parisii. S. Adelgarii Lemovicorum principis.
Decrevi etiam, ut penes armarium domni Turonensis Martini semper istud haberetur testamentum, nam cura istius loci attinet ad locum beati Martini.
S. Leonis abbatis. S. Frodoarii studiosissimi decani. S. Bernerii praecentoris. S. Hicmari sacristae.
Girardus domni Karoli notarius hoc testamentum subscripsit atque diligenter peregit.