Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 246

Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Würzburg die von seinem Vater Pippin geschenkten Orte Neustadt, Homburg und die Zellen Amorbach, Schlüchtern, Murrhardt.
Datierung: 788 10
Ausstellungsort: Würzburg

Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum et patritius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob honorem dei concedimus, ad provectum anime nostre atque stabilitatem regni nostri proficere credimus. Unde fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum experiatur industria, qualiter vir venerabilis Burcardus sancte Wirzeburgensis ecclesie antistes dilecta coniuge nostra Fastrata atque Bonifacio sancte Mogonciacensis ecclesie venerabili archiepiscopo pie supplicationi ipsius suffragia prebentibus serenitatis nostre celsitudinem humiliter implorando convenit, quatinus pii genitoris nostri Pippini videlicet gloriosissimi regis loca quedam sibi proprietate donata Nuwenstat scilicet, Hohenburg cellulasque alias Amerbach, Sluohderin et Murrahart nuncupata ad Wirzeburgensis sedem civitatis, cui ipse prelatus esse videbatur episcopus, et ad reliquias sancti Kylyani preciosissimi martiris Christi, que ibidem recondite esse noscuntur, ob eterne bravium remunerationis proprietatis iure possidenda tradidissemus ea videlicet ratione, sicuti piissimus et prefatus genitor noster Pippinus prelibato iam sepius venerabili viro Burcardo assignatos iam concessit locellos, quo inibi perpetualiter monachis vigeret frugalitas et totius mundane tumultuationis cessasset perversitas. Adquiescendo igitur prenominate et dilecte coniugis nostre nec non venerabilis viri Bonifacii archiepiscopi petitionibus iam sepe nominati venerabilis viri Burcardi voluntati satisfecimus atque iam dicta loca, que dive memorie genitor noster ob eterne augmentationem quietis religioso viro videlicet Burcardo nondum ad pontificatus dignitatem promoto suisque monachis ad amplificandum dei servicium proprietando subegit, ad reliquias sancti Kyliani in Wirziburgiaco, cui ipse sacerdotali infula prefulget, nobis sanctientibus venerandisque viris Zacharia papa et Bonifacio archiepiscopo ordinantibus sibi suisque successoribus perpetualiter tenenda per hanc cartam tradidimus, quam, ut inconvulsa permaneat, anulo nostro assignari iussimus.

Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.

Erconbaldus advicem Radoni (SR.)

Datum in mense octobri anno XX et XV regni nostri; actum in basilica sancti Salvatoris, ubi sanctus Chilianus corpore quiescit.