Karl der Grosse verfügt, dass das Kloster St. Maur sur Loire dem Kloster Montecassino unterworfen sei.
Datierung: 787
Ausstellungsort: Rom
In nomine sancte trinitatis, patris et filii et spiritus sancti. Karolus rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum omnibus fidelibus suis presentibus et futuris. Dei clementiam collaudare eiusque ecclesias exaltare omnibus regnis, set maxime convenit regno Francorum; ipse namque ex parvo illud fecit magnum, ipse beatissimum Maurum ad nostre patrie salutem a Monte Casino direxit. Cuius reminiscentes beneficia et patris Benedicti venerantes limina constituimus et in perpetuum confirmamus, ut Glanafoliensis ecclesia, que ab impio Gaidulfo fuit destructa, nulli alii nisi matri sue Casinensi subdatur. Iustum namque est, ut illius regatur arbitrio, cuius constructa est aminiculo. Quando autem abbas sancti Mauri obierit, in suo monasterio eligatur, ad Casinum vero benedicatur. Omnibus autem quinque annis ad Casinum veniat et in loco prepositi sedeat, abbatibus autem eiusdem cenobii ut magistro et patri honorem et obedientiam deferat. In eodem vero cenobio super eum nullus abbas sedeat et in omnibus cellis eius nisi tantum Casinensis. Quando autem benedictus fuerit a Casinensi abbate, preposituram Casinensem et vicariatum per totam Galliam accipiat et sic ad suum monasterium redeat. Precipimus autem, ut nulli loco nisi tantum Casinensi subdatur. Si qua vero in Gallia de ordine monachorum tractandum fuerit, arbitrio abbatis beati Mauri, qui a Casinensi abbate prepositus Casinensis et vicarius factus fuerit, disponatur. Quicumque vero adversus hanc constitutionem ire temptaverit, emunitatem, quam in omnibus constituimus ecclesiis, persolvat. Quod ut verius credatur, anulo nostro subter illam insigniri iussimus.
Actum Rome in presentia pape Adriani.
Iacob advicem Radonis.