Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 243

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Montecassino das von Herzog Ildebrand geschenkte Kloster St. Maria in Maurinis und verleiht Exemtion von der weltlichen Gewalt mit Inquisition.
Datierung: 787 04 24
Ausstellungsort: Capua

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorun omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus indicibus gastaldiis actionariis vicariis centenariis vel reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus regiam consuetudinem exercentes, et hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Igitur cunctorum fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque cognoscat sollertia, quia vir venerabilis Theodemar abbas sancti Benedicti de castro Casino, ubi ipse corporis sepulture locum veneratione dicavit, cum cuncta congregatione, que in eodem loco sub regula almifici confessoris omnipotentis dei Benedicti veraciter militare cognovimus, miserunt ad nostram presentiam Beniamin monachum postulantes nostram celsitudinem, ut ob Iesu Christi domini nostri sanctique Benedicti reverentia et anime nostre mercede ad augmentum suprascripti monasterii et supplementum eiusdem loci confirmaremus in eodem sancto cenobio monasterium sancte Marie in Maurini, sicut Ildebrandus dux in eodem cenobio Casinensi offeruit. Quorum petitiones nos ob anime nostre mercedem ad augmentum tanti loci proficuum esse recolentes libenter audimus et pretaxatum monasterium sancte Marie in Maurinis in eodem beati Benedicti cenobio perenniter mansurum volumus cum ecclesiis cellis villis capellis titulis casis servis et ancillis cartulatis prestendariis colonis et colonabus aldionibus et aldiabus terris cultis et incultis agris campis pratis pascuis silvis vineis salectis cannetis aquis aquarumque decursibus piscationibus molendinis molendinumque locis montibus planitiebus vallibus paludibus quesitis vel inquirendis mobilibus et inmobilibus omnibusque rebus, que adipisci poterit, pretaxate ecclesie beati Benedicti et Theodemaro abbati eiusque successoribus, qui pro tempore fuerint pastores atque rectores eiusdem monasterii, ex integro confirmamus ac corroboramus et per nostre auctoritatis preceptum stabiliemus, ut iure ecclesiastico habeant, teneant firmiterque possideant omnium hominum contradictione remota. Statuimus videlicet, ut nullus dux marchio comes vicecomes seu quilibet rei publice exactor homines eiusdem ecclesie iniuste angariare vel flagellare seu res ecclesie tollere aut illam disvestire audeat; et si aliquis per falsas cartulas res ecclesie alienare desiderat vel alienavit, liceat rectoribus iam dicte ecclesie per sacramentum et testimonium bonorum hominum circemmanentium se defendere iuste et legaliter illas res [ad] ecclesiam pertinere et sic easdem res ad ius et dominium ecclesie reddat. Si quis autem huius nostre confirmationis preceptum infringere vel violare temptaverit et predicte ecclesie beati Benedicti rectores ac pastores vel eorum missos seu aliquos homines ipsis pertinentes distringerit aut aliquam violentiam fecerit, sciat se compositurum auri obtimi libras centum, medietatem camere nostre et medietatem prephato venerabili abbati et eius successoribus, qui pro tempore fuerint rectores eiusdem ecclesie. Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur, iussimus inde hoc presens preceptum confirmationis conscribi anuloque nostro sigillari, manu propria subter firmavimus.

Signum Karoli gloriosissimi (M.) regis.

Iacob advicem Radonis.

Data octavo kalendas maias anno decimo et quarto decimo regni nostri, indictione undecima; actum civitate Capua; in dei nomine feliciter amen.