Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Montecassino den Besitz innerhalb der angegebenen Grenzen.
Datierung: 787 04 24
Ausstellungsort: Capua
In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus iudicibus gastaldiis actionariis vicariis centenariis vel reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus munimentum, si petitionibus sacerdotum atque servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolate, libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus, regiam consuetudinem exercemus et hoc nobis ad mercedis augmentum et stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter noverit sollertia vestra, qualiter ad petitionem nos religioso viro Theuthmaro abbati ex monasterio sancti confessoris Christi Benedicti, quod est constructum in loco qui dicitur Casinum castrum, ubi sacratissimum corpus eius humatum est, tale beneficium ciren ipsum monasterium visi fuimus concessisse, unde monachi deo servientes et pro nobis et cuncto populo christiano exorantes vivere valeant, id est terras et silvas sacri nostri palatii pertinentes per has fines: a prima fine da ipsu Carnellu et quomodo salit per ipsa Bantra usque in Rivo sicco et saliente usque ad ecclesiam sancti Martini et quomodo pergit per ipse criste de monte sancti Petri; de secunda parte fine serra de monte qui dicitur Cisino et quomodo pergit per serra de monte qui dicitur Aquilone et vadit ad lacum qui dicitur de Pupplo et quomodo pergit ad lacum Biticusu et vadit directum ad Aquam fundatum et quomodo ascendit per ipsum mentem, qui est super Casale, et pervenit ad vadum fluminis qui dicitur Rapidu et pervenit in aquam Mellarini et quomodo pergit per ipsas cristas montium et pervenit ad Terra alba, inde venit ad furcam sancti Valentini et quomodo ascendit per cristas montium, qui sunt inter Atine et Valle lucis, et recto tramite pervenit ad Petram scriptam et ascendit ad serram montis qui dicitur Ordicosa et pergit super ipse pesclora qui dicitur Falconari et pervenit ad ipse fines, qui sunt inter montes, e quibus unus vocatur Spinacius et alter Porcacius, et inde ascendit ad cristas montis qui vocatur Caira et pervenit ad ipse petre super aqua Vivola et ascendit ad collem qui vocatur Gimbiruti; de tertia parte, quomodo descendit per ipsum Querquitulum et vadit directum in ipsum fossatum iusta ecclesiam sancti Damasi et pergit directum in silice ad locum qui dicitur Arcu de Gizzuli et quomodo vadit ad lacum Radeprandi, et inde pergit ad rivum qui vocatur Marocze et qualiter descendit in fluvium qui dicitur Carnellu et ascendente per ipso fluvio usque ad aquam que dicitur Cosa et salit per ipsum montem qui dicitur sancti Donati; de quarta parte fine media serra de monte sancti Donati et quomodo descendit super ipsi monticelli de Marri et vadit ad ipsi pescli, qui sunt ad pede de monte qui dicitur Balba, et quomodo vadit inde super duos Leones et inde salit super ipse serre de Casale et inde descendit super ipsum montem super ipsa villa de Gareliauo et inde vadit ad ipsum pesclum qui nominatur Cripta imperatoris usque in fluvio qui nominatur Gareliano et ascendente per ipso fluvio usque ad priores fines. Propterea iam dicti abbatis petitioni consentientes hanc emunitatem conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus, ut nullus quislibet de vobis aut de iudiciaria potestate amodo et deinceps in omnibus suprascriptis aliquam contrarietatem aliquando facere quocumque modo prosumat. Et ut hec concessio firmior habeatur hac diuturnis temporibus deo adiutore inviolata conservetur, manu propria subter eam roborare decrevimus et anulo nostro sigilare iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Iacob advicem Radoni.
Data octavo kalendas maias anno decimo et quarto decimo regni nostri, indictione XI ; actum civitate Capua; in dei nomine feliciter amen.