Karl der Grosse nimmt die Kirche von Reggio, deren Urkunden bei einem Brand zu Grunde giengen, in seinen Schutz, bestätigt den Besitz innerhalb angegebener Grenzen und auf Grund eines Gerichtsspruches die Oratorien in Luzzara und Gabiano, schenkt diesen Land und Fischereien zwischen Po und Bondeno und verleiht Inquisitionsrecht mit der Befugnis, zwei oder drei Vögte nach eigener Wahl zu bestellen.
Datierung: 781 06 08
Ausstellungsort: Pavia
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Si eccle[siarum] dei servitoribus largitionis ac benignitatis munificentiam impartimur eorumque votis libenter annuimus, id nobis ad augustalis excellentiae culmen proficere credimus, insuper, quod cunctis preciosius est dignitatibus, aeternae retributionis premium capessere non diffidimus. Industriam igitur omnium sanctae dei ecclesiae fidelium nostrorumque presentium scilicet ac futurorum nosse volumus patrem nostrum Apollenarem, reverentissimum sanctae Regiensis ecclesiae presulem, nostram adiisse clemenciam nobisque retulisse, quod accidente neglegentia et incuria crepitantibus flammis ecclesiarum aedificia in Regensi urbe cremata fuerint, cum quibus etiam aliqua instrumenta chartarum et munimenta in favillam redacta sint, habebatque pre manibus precepta regum Langobardorum, quorum auctoritatibus iam fata ecclesia, ne pravorum hominum oppressiones aut invasionum detrimenta pateretur, undique fulcita erat ac munita, postulans siquidem, ut et nos ob divinum amorem eandem ecclesiam cum omnibus facultatibus, quas actenus adquisivit vel deinceps futuris temporibus fidelium oblationibus adquisierit, cum rebus et familiis utriusque sexus cunctoque clero deo inibi cotidie famulante sub nostrae defensionis reciperemus protectione. Quod et fecimus et per hanc nostri precepti paginam precipimus ac iubemus, ut nulla umquam magna parvaque persona res aut familias eiusdem ecclesiae, sed neque venerabilem ipsius loci clerum in aliquo inquietare vel molestare presumat. Et quia termini eiusdem ecclesiae in confiniis Mantuanis, Bononiensibus, Mutinensibus ac Lunensibus vel Parmensibus seu et Ticinensibus et Cumanis res ipsius episcopii coniacent, apollogeticum isdem pontifex habebat, in quo omni remota dubitatione res iam fatae ecclesiae per singula loca et vocabula terminique et confinia insita erant. Ideoque pro temerariae presumptionis invasione cavenda nec non et pro Francorum gente noviter in Italiam a nobis introducta petiit excellentiam nostram, ut eosdem terminos huic nostro precepto inserere iuberemus, ne fraudem aliquam eadem ecclesia de suis rebus aut confiniis ab invasoribus paciatur. Cuius dignam ac rationabilem considerantes petitionem a Lunensium et Parmensium confiniis, sicut in ipso apollogetico indita erant, omnes terminos annotare iussimus: a meridie itaque per montana versus occidentem coniacent fines terminique venientes de prato Mauri in montem de Mensa, inde in Centrocrucis ac deinde in alpem Marinum, inde in montem de Posci, descendentes in rivum Niteram, que defluit in fluvium Inciam, per fluvium Inciam, sicut ipsa Incia descendit a summa villa Monticulo, decurrens ex transverso in Barcam et defluit deorsum per Agidam; ad aquilonarem partem in rivum Campig[inem] exinde in Tegolariam [indeque per Padum et Zaram], sicut Padus defluit in Burrianam; item per meridiem ad orientalem plagam incedunt fines per Pratum maiorem in montem Rusulum, per alpem in Fazolam, deinde per alpem usque in termas Salonis; fines vero, qui sunt inter Tusciam et Regensem et Mutinensem, de termis Salonis perveniunt in Tendam regis, inde ad fontem Silvani et inde in rivum Sanguinarium ac deinde ad lacum de Carpente et inde in Viam novam indeque in locum Motiuum, deinde in locum qui dicitur Lauerna et inde per montem Laurentii descendens venit in fluvium Dullum indeque per silvam de Mallo et inde in Collinam, deinde in Pratum longum ac deinde per rivum, qui decurrit de Lupatio in fluvium Siglam, inde per Siglam usque Dullum ac deinde ascendit per Dimnaticum in Casciola et inde descendit per sarram de Mauriano et pervenit in fluvium Rasennam et inde ascendit in Piraniana indeque in montem super valles usque in Antiquum, deinde descendens in Piscariolam venit in fluvium Siglam ac deinde per Cluzam currentem per montem Cerradi, usque dum venit sub monte Merelli et inde venit per Siluanum, deinde decurrit per Salsulam et inde per montem Monticulum indeque per campum Milatium; ad septentrionalem plagam per paludes Civitatis novae usque stratam ac deinde in Aquam longam, usque dum venit in Burrianam. Infra istos prenominatos fines, sicut a sanctis patribus et idoneis ac catholicis hominibus antiquitus in ipsa ecclesia constitutum fuisse repperimus, omnia pars ipsius ecclesiae secure ac quiete nostra regali auctoritate perhenniter possideat. Retulit etiam prelibatus pontifex, quod cuidam fratri suo Ansperto nomine quaedam oratoria iuris sanctae Regiensis ecclesiae, unum quidem in Luciaria inter Padum et Bundenum in honore sancti Georgii et aliud in Gabiana similiter inter Padum et Bondenum in honore sancti Andreae constructum, cunctis diebus vitae suae per decretum concessum habuisset, sed, cum postmodum isdem Anspertus monasterii Nonantolensis portum petisset, ipsa oratoria pro suo introitu predicto monasterio dederat. Prenominatus vero pater Apollenariis episcopus, ne ecclesia sua dampnum pateretur, cum suo advocato presentia ducis nostri Goeradi cum Anselmo iam dicti monasterii abbate in iudicium convenit. Dissensio vero, quae inter duo venerabilia loca creverat, absque vicinorum episcoporum audientia nullatenus definiri poterat. Ideoque datis induciis tres episcopi, Petrus scilicet Bononiensis, Geminianus Mutinensis et Petrus Parmensis cum aliis idoneis et catholicis viris convocati sunt. Quibus cum iam fato duce Goerado in iudicio residentibus Apollenaris episcopus et abbas Anselmus affuerunt, quorum quaerimoniae subtiliter discussae ecclesia Regensis, cui debito iure iam fata oratoria subiecta erant, canonico ac legali ordine adquisivit. Et ob firmiorem securitatem notitiam scriptam testibusque roboratam cum ipso decreto sepe nominatus pater presentiae nostre obtulit postulans, ut et nos inviolabili nostro precepto eam firmantes omnem contentionis nevum abstergeremus. Cuius peticioni annuentes per hoc nostrum preceptum praedictae sanctae ecclesiae ipsa oratoria confirmamus atque sine ullo contradictore restituimus. Preterea et gaium nostrum, quod in eodem loco iuxta res ipsius ecclesiae in Luciaria coniacet et nunc noviter excolitur, eo postulante oratorio sancti Ge[or]gii per hoc nostrum preceptum iure proprio ob animae nostrae salutem concedimus cum piscationibus per Padum et Bundenum paludesque et lacus coniacentibus. Similiter quoque et oratorio sancti Andreae donamus terram et silvam iuris regni nostri, quae circa res eiusdem ecclesiae inter Padum et Bundenum in Gabiana consistit, cum piscationibus per Padum et Bundenum paludesque et lacus, ut sepe nominata sancta Regiensis ecclesia haec omnia iure proprietario teneat atque possideat absque alicuius potestatis contradictione. Concedimus etiam, ut, si contentio de rebus ac familiis eiusdem ecclesiae fuerit horta, liceat inquisitio fieri per bonos et ingenuos homines circumquaque manentes usque ad sacramentum habeantque sibi pontifices ipsius ecclesiae advocatos duos vel tres, si necesse fuerit, quos ipsi elegerint, qui causam ipsius ecclesiae diligenter inquirant et examinent; ipsi vero advocati ab omni puplica exactione sint immunes. Si quis autem hane nostrae constitutionis auctoritatem irritam facere temptaverit, emunitatis multam, id est argenti libras XXX, parti sanctae Regensis ecclesiae persolvere cogatur. Et ut hoc nostrae largitionis et emunitatis ac defensionis seu inquisitionis vel advocationis preceptum diuturnis temporibus in suo robore permaneat atque ab omnibus verius credatur et diligentius observetur, manus nostrae subscriptione subter annotavimus anuloque nostro sigillare iussimus.
(C.) Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Giltbertus advicem Radonis recognovi et (SR.). (SI. I.)
Data in mense iunio die octavo in anno tercio decimo et septimo, indictione decima; actum Papia civitate; in dei nomine feliciter amen.