Karl der Grosse verleiht der Kirche von Reggio Immunität mit Zollfreiheit, besonders auf dem Po, in Ferrara und Comacchio, und schenkt den Wald Lama fraolaria.
Datierung: 781 05 25
Ausstellungsort: Pavia
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis sanctorum venerabilium ob amorem dei nostris auctoritatibus confirmamus et damus, regiam consuetudinem exercemus et id in postmodum mansurum esse credimus. Igitur comperiat omnium fidelium nostrorum industria, qualiter venerabilia vir Apollenaris aecclesiae Regiensis episcopus pietatis nostrae clementiam adierit, ut omnes res ipsius episcopiii, quas antiquitus vel modernis temporibus tam de dationibus regum quamque reginarum seu reliquorum deum timentium [hominum] vel quod inantea additum vel delegatum fuerit vel quicquid iuste et rationabiliter possidere dinoscitur, sub emunitatis nostrae tuitione per nostram auctoritatem predicto loco sacro corroboraremus, quatinus nullus iudex publicus ibidem [ad] causas audiendas vel freda exigenda seu mansionaticas vel paratas faciendas nec fideiussores tollendos neque ullas redibitiones publicas requirendas seu etiam per Padum sursum vel deorsum navigando ripaticum tollendo, sicuti est Ferrarias aut Commeaclim, ubi supradictus locus sacer salinas dinoscitur habere, insuper etiam teloneum in nullo foro exigendo vel rotaticum aut pontenaticum vel ubi ubi ullus exactor aliquam oppressionem vel violentiae vim inferre presumeret. Petiit etiam quandam silvam iuris nostri sitam in comitatu Parmense in finibus Bismanti in loco qui dicitur Lama fraolaria, cuius fines sunt: de uno latere a flumine Siclae sursum per stratam usque in monte Palaredo et de monte Palaredo ascendente per stratam usque in finibus Tusciae, inde vergente in rivum Albolum usque ad flumen Siclae, inde quoque iuxta Siclam deorsum pervenit in flumen Auzolae. Cuius petitionibus pro divina remuneratione annuentes suae ecclesiae prefatam silvam in perpetuum habendam concessimus atque exinde ei hoc firmitatis nostrae pre[cep]tum fieri iussimus, per quod decernimus atque statuimus, ut nullus quislibet iudex tirannica potestate in curtis vel rebus ipsius episcopii ad causas audiendas nec freda exigenda seu mansionaticas aut paratas faciendas vel fideiussores tollendos neque ullas redibitiones publicas requirendas vel in propriis domibus sacerdotum vel clericorum suorum potestative aut tirannice aliquid exerceat. Insuper etiam omnem ripaticum sive in salso sive in dulci atque teloneum in omnibus foris, nundinum seu rotaticum aut pontenaticum sepe dictae sanctae ecclesiae Regiensi absque ullo contradictore imperpetuum perdonamus. Quod si aliquis, quod minime credimus, contra hoc donationis vel emunitatis nostrae firmamentum obire contenderit aut infringere temptaverit, triginta libras auri optimi coactus exsolvat, medietatem palatio nostro, medietatem ecclesiae, cui vim intulit; et si non habet unde exsolvat, de vita componat. Et ut nostre donationis vel emunitatis indictum presentibus et futuris temporibus inviolabiliter et inaudacter tactum permaneat et ab omnibus catholicis diligentius observetur, manu firmitatis nostre subter assignavimus atque anulo inpressionis nostrae insigniri iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis.
(C.) Iacob advicem Radoni (SR.).
Data die VIII kalendas iunias & anno XIII et VII regni nostri; actum Papia civitate; in dei nomine feliciter amen.