Karl der Grosse schenkt dem Kloster Leberau die Zehnten von allen seinen Ländereien.
Datierung: 781
Ausstellungsort: Worms
Carolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam praesentibus quam futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem dei et opportunitatem servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Noscat igitur universitas fidelium tam praesentium quam posterorum, quod venerabilis abbas nepos noster Fulradus cum monachis de basilica domni Dionysii martyris sociorumque eius Rustici et Eleutherii ad nos accedens petivit, ut ecclesiae Lebrahae, quae sita est in pago Alsacensi, ubi domnus et sanctus Alexander martyr corpore requiescit, cui multa beneficia pro salute animae nostrae contulimus, omnium terrarum ad ipsam ecclesiam pertinentium decimas ei concederemus. Quorum piae petitioni annuentes, quod a nobis petierunt, eis concessimus nostroque sigillo signatam tradidimus eis chartam, cui quicumque contradicere praesumpserit, perpetuo subiaceat anatemati.
Signum Karoli gloriosissimi regis.
Actum Wormatia civitate in anno decimo tertio regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege Francorum et Longobardorum ac patricio Romanorum.