Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Denis den Besitz der Zellen Leberau Salonne, St. Mihiel, Mours und Plaisir mit Marktrechten und verleiht für sie Immunität.
Datierung: 781 04 20
Ausstellungsort: Aachen
Karolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus ducibus grafionibus gastaldis vel omnibus fidelibus nostris atque missis nostris discurrentibus presentibus et futuris. In rebus ecclesiasticis disponendis assidua debet esse regalis maiestatis dignitas, ut dei clementia terrenum et celeste obtinere valeat imperium. Idcirco omnibus fidelibus nostris in quacumque imperii nostri regione habitantibus presentibus scilicet et futuris notum esse volumus, quia vir venerabilis ac nobis multum amabilis Fulradus cenobii Christi martyris Dyonisii abbas, ubi genitor noster domnus Pippinus corpore quiescit, adiit nostram presentiam petens, ut res ac cellas in diversis locis ab eodem genitore nostro vel ab aliis predecessoribus nostris regibus potestati ipsius martyris et servitoribus eiusdem loci contraditas nostra regia firmaremus auctoritate: Lepraham, Salonam et cellam que vocatur Mons sancti Michaelis et illas, que non multum longe distant ab eodem cenobio in adiacentibus potestatibus, videlicet Murnum, quondam Tossonis vallem, et Placitium monasterium, ut in his omnibus locis et in qualicumque villa ad iam dictas cellas pertinente, prout placuerit, cotidie exerceatur victuale negotium et in quacumque die in ebdomada prefixum teneatur mercatum neque cuiquam liceat iudiciarie potestati pro aliqua querimonia per diversas familias in diversis locis constitutas agere, sed omnia ad servitores eiusdem loci pertineant. Cuius peticionibus adquiescentes per hoc preceptum, quod specialius decernimus et in perpetuum permanere volumus, iubemus, ut neque vos neque iuniores vestri nec quislibet iudiciaria potestate accinctus in curtes prefate basilice sancti Dyonisii in predictis locis vel ubi et ubi in quibuscumque pagis vel regnis, que deo propitio adquisivimus, ubicumque pars ipsius monasterii aliquid tenere vel dominari videtur vel quod a deum timentibus hominibus per legitima strumenta ibidem fuerit concessum vel antea ibidem fuit traditum nec ad causas audiendum nec ad fideiussores tollendum nec ad freda tradendum nec mansiones aut paratas faciendum nec ullas redibitiones faciendum vel requirendum ingredi vel exire quoquam tempore presumatur. Obsecramus autem omnes successores nostros et eiusdem loci abbates et rectores et obtestamur per sanctam et individuam trinitatem et per diem iudicii tremendum, ut predictas res, quas nos pro reverentia tantorum sanctorum seu remedio anime nostre vel stabilitate regni nostra auctoritate munivimus, abstrahere non presumant; quod si aliquis astu malignitatis facere temptaverit, sancte trinitatis iram incurrat et offensam sancti Dyonisii incurrendo sustineat et iusta reclamatio ad posteros nostros inde perveniat. Ut autem omnibus notum sit huius decreti nostri sententiam inviolabiliter nos velle persistere, manu propria subter firmavimus anulique nostri impressione assignari iussimus.
Signum (M.) Karoli gloriosissimi regis.
Hitherius iussus recognovit.
Data XII kl. maii Aquisgrani palatio anno XIII regnante domno nostro gloriosissimo
rege Karolo; in dei nomine feliciter; imperii vero quarto, indictione nona.