Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 232

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Reichenau die Vergabungen seiner Vorfahren, freie Abtswahl und Immunität und schenkt die Villa Rörnang mit einem Theil des Waldes von Bodman für die Kammer und das Badhaus der Mönche.
Datierung: 11 27
Ausstellungsort: Reichenau

(C.) In nomine sanctae et individue trinitatis. Karolus divina favente clementia imperator augustus. Enim vero si antecessorum nostrorum, regum videlicet sive imperatorum, normam sequentes antiqua monasteriorum cenobia olim in sanctae regule conversatione et in dei servitio spiritaliter ferventia, nunc autem in aliquibus pedetemtim ad defectum migrantia nostrae tuitionis auctoritate et sulamine, ne in precipicium labantur, roboramus, non solum regum mores in eo decenter adimplemus, verum etiam cum tranquillitatis securitate viventium fratrum oracionibus plurimum adiuvari confidimus. Ideoque noverit omnium fidelium nostrorum presentium et futurorum industria, quia venerabilis vir Iohannes Constantiensis episcopus, quoniam et ipse abba monasterii sanctae Mariae quod dicitur Agia, et fidelis comes noster Keroldus deducentes nos cum dilecta coniuge nostra Hilthegarda in Augensi cenobio in capitulo convenientium fratrum obtulerunt nostris obtutibus quedam precepta parentum nostrorum Karoli, Pipini, qui maior domus dicebantur, in quibus continebantur multa predia et regalia dona, que, dum vixerunt, pro anima sua sancte Mariae Augensi tradiderunt. Insuper reperi in eis exaratum, quantam libertatem prefati principes Augensi monasterio in electione et in aliis beneficiis in suo tempore contulerunt, ut, quando abbas eorum de hoc seculo migraret, ipsi inter se quem vellent sano consilio statuerent et ut nullus publicus iudex neque dux neque comes aut quislibet ex iudiciaria potestate aliquod ius habeat in eadem insula placitandi aut bannum exercendi vel freda exigendi preter solum abbatem ac fratres suos et capsensem advocatum neque illi licet, nisi invitatus ab abbate fuerit. Deinde omnis fratrum turma et prefati viri cum dilecta coniuge nostra Hiltiggarda, ea obnixe astipulante et favente, celsitudinis nostre culmen adierant ac pariter a nobis exigerunt, ut aliquod adminiculum nostre largitatis eidem cenobio inpenderemus, unde kamera eorum in aliquibus necessariis fulciretur et lavatoria domus monachorum, que adhuc modica fuit, in omnibus appendiciis suis adimpleretur et memoria nostri parentumque nostrorum aput illos perpetualiter haberetur. Nos vero supradictorum venerabilium virorum et dilecte coniugis nostre H. peticionibus et voluntati satisfacere cupientes quandam villam in Potamico fisco in loco qui dicitur Interlacus sitam nomine Rornang cum hominibus presenti tempore ea loci manentibus ad kameram Augensium monachorum cum omnibus appendiciis illuc pertinentibus tradimus preter unum mansum, quem Wenhardo venatori concessimus, ut sutores, pellifices, fullones et alii servitores, dum in eorundem fratrum vestitu occupantur, de fructibus prefate ville vescantur. Insuper illam partem Potamicae silve, quam quondam Azoni, Waringo, Giselhardo, Epponi, Alberico piscatoribus nostris segregatim ad eorum usum incidendam determinavimus, ad lavatoriam domum prefatorum fratrum cum prenominatis viris donamus, ut, dum ipsi monachi inter se variis languoribus egrotant et infirmantur et quia tunc sepe balneis indigent, ad hec in eadem silva ligna incidantur, ut balneis procurentur. Hec autem ligna familia de Rornagn debet resecare et usque ad litus duas carradas in unaquaque septimana plaustris suis adportare, cui familiae vero adducenti fratrum fullones de insula cum navi occurrant et eadem ligna in lavatoriam domum deferant. Hanc largitionem pro remedio nostre anime ita tradimus, ut semper stabilis sit et inconvulsa permaneat in illis officinis, ad quas contulimus et disposuimus.

Data XV kal. decem. anno dominicae incarnationis DCCCIIIIXX regnante piissimo imperatore Karolo anno VIII, indictione V; actum Augie in pu[b]lic[o] pla[cito]; in dei nomine feliciter amen.

Signum domni (M.) Karoli serenissimi imperatoris augusti.

Ego Liupertus notarius advicem archicapellani Dettmari recognovi.