Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Reichenau die Vergabungen seiner Vorfahren, schenkt die Villa Rörnang mit einem Theil des Waldes von Bodman für die Kammer und das Badhaus der Mönche und verleiht Exemtion vom Bistum Constanz mit freier Abtswahl.
Datierung: 780 11 13
Ausstellungsort: Constanz
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Carolus Magnus divina favente clementia imperator augustus. Enim vero si antecessorum nostrorum, regum videlicet ac parentum, normam sequentes antiqua monasteriorum coenobia olim in sanctae regulae observatione et in dei servitio spiritaliter ferventia, nunc autem in aliquibus pededemtim ad defectum migrantia nostrae tuitionis auctoritate et fulcimine, in praecipitium ne labantur, roboramus, non solum regum morem in eo decenter implemus, verum etiam cum tranquillitatis securitate viventium fratrum orationibus plurimum adiuvari confidimus. Ideoque noverit omnium fidelium nostrorum praesentium et futurorum industria, quando apud Saxones et inter nos omnia in pace et concordia composita sunt, Romam ire propositum est, filium nostrum Pipinum ab Adriano papa baptizari decrevimus. Contigit interim, cum de loco ad locum migraremus, ad Augiensem insulam cum dilecta coniuge Hilthegarda et pio comite Keroldo causa orationis intravimus ibique a Iohanne Constantiensi episcopo et conventu fratrum et ab omni sanctae Mariae familia benigne ac honeste suscepti fuimus. Deinde nos deducentes in capitulum convenientium fratrum ibi nostris obtutibus quoddam praceptum obtulerunt, in quo continebantur sex nomina villarum id est Marchtolfingen, Kaltbrunn, Alduspach, Wolmotingen, Almontefort et in altera parte Rheni regiam villam Ermotingen cum viginti hominibus, quas villas parentes nostri Karolus et Pipinus Augiensi monasterio in vita sua contulerunt et ex his villis sutores, fullones, caupones, textores, pistores, cocos, piscatores sibi fratres assumpserunt. Post haec Hilthegarda regina favente et Keroldo comite ac Iohanne Constantiensi episcopo rogante, tunc utrique abbatiae Augiensi et sancti Galli praesidente, clementiae nostrae culmen adierunt et, ut paternum morem sequentes aliquod proprietatis nostrae munus illis conferremus, flagitaverunt, unde camera illorum fulciretur et memoria nostri apud eos semper haberetur. Quorum petitioni libenter satisfacientes quandam villam sub Potamico fisco sitam nomine Rornang praeter unum mansum, quem Wenehardo venatori nostro antea concessimus, caetera omnia ad fratrum cameram tradimus, ut eorum fullones, sutores, pellifices in his diebus, quando in praeparandis fratrum vestimentis et in aliis servitiis occupantur, de hac villa vescantur. Insuper auribus nostria patuit, quod infirmi fratres ligna non haberent, quibus balneis, quando aegrotarent, refoverent. Sed quoniam nos decet infirmis fratribus condolere, locum iuxta litus laci situm, in quo piscatores nunc manent, videlicet Azzo, Waring, Eppo, Giselhard, Albert cum ipsis praenominatis hominibus, et illam partem sylvae, quam ad usum illorum determinavimus, ad lavatoriam domum infirmorum fratrum gratanter donamus, ut, dum ipsi monachi inter se variis languoribus aegrotant et infirmantur et quia tunc saepe balneis indigent, de eadem sylva ligna ad haec incidantur, ut balneis procurentur. Haec autem ligna familia de Rornang debet resecare et in unaquaque septimana duas carradas ad litus plaustris suis apportare, cui familiae ligna adducenti fratrum fullones de insula cum navi occurrant et eadem ligna suscipientes ad lavatoriam domum deferant. Hae nostrae largitiones in his officinis, quibus iniunximus, stabiliantur et non removeantur, ut dum fratres debiles nostris consolationibus refocillantur, deum pro nobis opitulentur. His itaque peractis Constantiam orandi gratia intravimus illicque per interventum dilectae coniugis Hilthegardae et pii comitis Keroldi ac cum voluntate et consensu ipsius Ioannis episcopi Augiensem ecclesiam a Constantiensi episcopio ita separavimus et absolvimus et talem libertatem coram multis principibus contulimus, ut monachi in eodem Augiensi coenobio regulariter et simpliciter deo servientes post obitum Iohannis episcopi nullum respectum ad episcopatum habeant neque aliquod servitium quasi pro debito, sicut antea fecerunt, exhibeant, sed inter se liberam potestatem eligendi abbatem habeant et non aliunde assumatur, sed ipsius claustri monachus eligatur, nisi, hoc quod incredibile est, qui dignus sit ibidem non reperiatur, tunc primum aliunde in alio claustro recipiatur et hic taliter assumptus sine dolo et absque symonia constituatur et ab imperatore investiatur et a domino papa consecrationis donum consequatur. Si autem, quod absit, fratrum turma in electione partiatur, quod abominabile est, saniori parti consentiatur et insanior relinquatur. Et ut haec disiunctio et separatio, quam inter coenobium Augiense et episcopium Constantiense fecimus, stabilis permaneat et inconvulsa apud posteros conservetur, volumus, ut a nostro spiritali patre Adriano papa, ad quem ituri sumus, anathematis vinculo et scripto privilegio confirmetur. Interim hos apices iussimus scribi et annuli nostri sigillo sigillari.
Signum domini Karoli (M.) Magni serenissimi imperatoris augusti.
Ego Liupertus notarius advicem Dietmari archicancellarii scripsi.
Data XVIII kal. decemb. anno dominicae incarnationis DCCLXXX, anno imperii Karoli Magni imperatoris augusti XX, indictione septima; acta sunt haec Constantiae praesente Karolo imperatore et regina Hilthegarda, Iohanne episcopo per omnia confirmante.