Karl der Grosse schenkt dem Abt Otho Fiscalland zur Errichtung eines Klosters des h. Johannes des Täufers (Sorde), bestimmt die Anzahl der Mönche und eximirt sie von jeder bischöflichen Gewalt.
Datierung: 778 08
Ausstellungsort: Dax
Karolus dei gratia Francorum et Longobardorum rex. Conandum non solum armis, quae ad christianam fidem propagandam suscepimus, sed etiam aliquid de caduca substantia, quam nobis abundanter impertitus est exercituum dominus, erogando sanctis dei et pauperibus Christi lucrari gaudia sempiterna. Ut igitur favere nobis non desinat divina gratia in expeditione, quam suscipimus contra gentes barbaras et infideles pro libertate christianorum in Hispania gementium, damus venerabili Othoni abbati et fratribus eius totam illam terram, quae est inter duos fluvios Gavaros a valle Fontis salsi ad confluentes, cum omnibus rebus adiacentiis et appenditiis pertinentibus ad dictam terram eiusque sylvas prata nemora pascua vineas domos et accolas aquas, item omnes praedictas [aquas] aquarumque decursus littora portus piscationes et si quae sint alia, cum rerum omnium praedictarum integritate et omni iudiciaria potestate, sicut hactenus a fisco nostro et praedecessoribus nostris fuerunt possessa. Statuimus etiam, ut in terra praedicta aedificetur monasterium eidem abbati Othoni et fratribus eius et exaltetur templum domino sub titulo sancti Iohannis Baptistae, ut, qui praecursor fuit salvatoris nostri Iesu Christi in terris, meritis suis et orationibus felicem nobis expeditionem impetrare et praeparare dignetur, qui modo venit gloriosus martyr in coelis. Volumus pariter et ordinamus, ut sint duodecim monachi in dicto monasterio, qui nulli episcopo regni nostri praesenti vel futuro, sed solius abbatis et Romani pontificis auctoritati sint addicti et assiduam psalmis et caeteris obsecrationum orationibus pro aeterna retributione animae nostrae genitorisque nostri quondam bonae memoriae Pipini regis remedio deum exorare non desistant. Et ut haec habeantur firmiora et melius conserventur per tempora, manu propria subscribimus et sigillo nostro iussimus roborare.
(M.) Signum Caroli regis.
Actum Aquis Augustis anno regni nostri decimo.