Karl der Grosse schenkt dem Kloster Hersfeld die Kirchen zu Altstädt, Riestedt und Osterhausen mit den Zehnten vom Friesenfeld und Hessengau.
Datierung: 777 10 21
Ausstellungsort: Worms
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid locis venerabilibus ob amorem domini pie conferimus, ad salutem anime nostre et ad statum regni nostri prospere disponendum pertinere confidimus. Idcirco notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus et futuris, quia nos regia nostra benivolentia et auctoritate unam aeclesiam in Altstedi et aeclesiam unam in Ricstaedi et aeclesiam unam in Osterhusan cum omni decimatione de Frisonouelde et Hassega in comitatu Alberici et Marcuuardi monasteriolo, quod est situm in vaste Boconia iuxta fluvium Fuldam in honore sanctorum apostolorum Simonis et Tathei qui vocatur Eroluesfelt, perpetuo possidendum donamus, ut, quicquid in eternum exactaverint de ipsis aeclesiis et decimationibus, familiaris noster Lullo Magontinus archipresul, qui nunc tempore preest illi loco, vel quicumque post futuri sunt abbates in eodem loco et monachi ibidem deo servientes absque omni contradictione teneant, possideant. Et ut hec possesio per tempora succedentia maneat inconvulsa, semel iam et secundo nostre manus subscriptione et sigilli nostri impressione roboravimus.
Signum (M.) Caroli gloriosisimi regis. (SI.)
(C.) Guiltbertus advicem Radonis recognovi et (SR.)
Data XII kal. novemb. anno ab incarnatione domini DCL... indictione XV, anno regni nostri VIIII; actum Wormacia civitate puplica.