Karl der Grosse erlaubt dem Abt Manasses von Flavigny die Errichtung eines Klosters bei Corbigny und schickt ihm ein silbernes Kästchen mit Reliquien.
Datierung: 775-776
Karolus gratia dei rex Francorum ac patricius Romanorum abbati Manasse Flaviniacensis coenobii salutem. Benedictum nomen domini in saeculum, quod per te et monachorum tuorum laudabilem conversationem plurimum glorificatur in gentibus, eo quod laus eius in ore vestro semper versatur. Petitionem itaque de constructione coenobii apud Corbiniacum, quam per Theodulfum, episcopum Aurelianensem atque abbatem coenobii Floriacensis, insinuastis, libenter suscepimus et clementer concedimus et praecipimus, ut monachi, quos ibi mittetis, ne aliquando mandatorum dei viam obliti, saepius in Flaviniacum revertantur coenobium ibique officia sua compleant et meliorati iussu tuo et monachorum tuorum revertantur. Censum vero, quemceumque statueris eis, omni tempore solvant; ab alio vero censu tuo amore liberos reddo, ut reddidi Flaviniacum. Mitto autem vobis capsam argenteam sepulchri Salvatoris et sancti Iacobi apostoli, fratris domini, reliquias continentem orans et supplicans, ut mei memores pro me et filiis nostris assidue apud dominum interveniatis. Saluto te et omnem congregationem vestram.
Ego Rado scripsi et dictavi anno VIII domni nostri praedicti regis Karoli regnante domino Iesu Christo in perpetuum.