Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 227b

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster S. Vincenzo am Vulturno den Besitz, gestattet ihm bei Besitzstreitigkeiten die Vertheidigung durch die Scariones und nimmt es in seinen Schutz.
Datierung: 715 05 25

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Cum constet nos a summo vivo et vero deo in seculo isto mortales esse creatos et eius divine miseratione pietatis tam regni apicem quam inimicorum victoriam nobis datam credamus, iure illi nos semper subditos esse oportet et eius ecclesiis digna cum reverentia honorem impendere ac ea, que sunt necessaria, nostro obsequio exhibere debemus. Quod nos, ut possumus, salubriter agentes cum ad beati Petri corpus rome divina gratia de Francorum provincia venissemus, comperta opinione eximie religionis cenobii Christi martyris Vincentii, quod a sanctis viris Paldone, Tatono et Tasone in Samnii provincia super Vulturnum fluvium edificatum fuerat, devote illuc pergere nostrorum fidelium consilio curavimus. A quibus gratifice suscepti eorum nos orationibus commendantes cum eos obnixe peteremus, ut sibi aliquod competens beneficium a nostra imperiali magnificentia expetere dignarentur, iam dicti venerabiles Christi servi nostram exoraverunt clementiam, ut illorum predia et possessiones seu ecclesias per diversos fines regni Italici sibi subiectas, precepta quoque regum Langobardorum et ducum seu quorumlibet aliorum oblationes virorum ac deo devotorum eidem cenobio Christi martiris Vincentii confirmaremus. Quorum dignis petitionibus annuentes pro dei amore et anime nostre remedio, nostri quoque regni stabilitate et nostra nostrorumque fidelium incolumitate per hoc nostre confirmationis preceptum predicta precepta, scriptiones vel offertiones confirmamus, concedimus et penitus corroboramus in predicto cenobio Christi martiris Vincentii tam istis quam futuris perpetuis temporibus omnibus succedentibus abbatibus et fratribus ac monachis ibidem deo famulantibus. Inprimis de ipso sancto cenobio terram cultam et incultam declarantes nominative ipsas hereditates per hos fines: de ipsa Zittula, quomodo ascendit per ipsum Sangrum usque in montem Malum et quomodo coniungit cum monte Azze et revolvente eodem monte Azze usque in fluvio Melfa et quemadmodum decurrit ipsa Melfa, usque ubi coniungitur cum parvo fluvio qui dicitur Mellarinus, et abhinc in vertice montis, qui super urbem est, et mons ipse appellatur Barbola, et super cilium eiusdem montis usque in montem Archanum et montem Marthe montemque Casale eosque videlicet montes extrinsecus circumdantes in ortum usque riaginis que nominatur Ravennola et quemadmodum decurrit ipsa Ravennola usque in fluvio Vulturno et quomodo Vulturnus coniungit cum fluvio Bantra et sicut Bantra coniungit cum fluvio Forulo et quomodo Forulus percurrit usque in viam antiquam et inde coniungit cum rivio qui nominatur Gyzoli et inde vadit in rivio, in quo non semper aqua decurrit, et sic vadit usque in Sangrum; preterea in actu Balvense in locum qui nominatur Quinque Milia ecclesiam sancte Marie per fines hic subscriptos: qualiter vadit fluvius Sangro versum, qua parte Rasinus fluit, et exinde decurrit rivus, qui exit de Quinque Milia, usque in petram, ubi fuit antiquitus castellum, et quomodo tota ipsa vallis vadit in rivio de Camarda et ipse rivus decurrit in fluvio Sangro, et infra hos fines queque continentur, cum omnibus ecclesiis cellis curtibus terris vineis pratis pascuis silvis piscationibus aquis rivis molendinis castellis villis et omnibus rebus in iisdem pertinentibus; ecclesiam quoque sancte dei genitricis et virginis Marie iuxta fluvium Trinium, ecclesiam sancte Marie que dicitur in Duas Basilicas iuxta Sangri fluvio sitam et aliam ecclesiam sancte Marie que similiter dicitur in Duas Basilicas in territorio Pinnense, ecclesiam sancte Marie in Canneto, ecclesiam sancte Marie in Palene, monasterium Sancti Petri iuxta Beneventanam civitatem iuxta fluvium Sabbati cum omnibus territoriis et pertinentiis suis, ecclesiam sancte Marie in loco Sano cum omnibus suis pertinentiis, ecclesiam sancti Vincentii in Tocco cum omnibus rebus et familiis sibi pertinentibus, ecclesiam sancti Sossii in Liburias cum inclito waldo, quem optulit domnus Gysolfus dux, omnia ad iam dictum cenobium subiecimus in integrum ad habendum et possidendum tam per hoc nostrum imperiale preceptum quam et aliis rationibus. Precipientes insuper iubemus, ut nullus rex dux princeps marchio comes vicecomes castaldeus sculdasius vel aliquis rei publice exactor abbatem vel monachos de prefato monasterio, de cellis prediis vel aliquibus rebus inquietare, disvestire aut per placita secularia duce[re] presumat. Sancimus insuper et nostra imperiali institutione corroboramus, ut, si aliquo tempore orta fuerit contentio inter abbatem vel advocatum suum seu de servis vel aliqua causa inter vicinum suum seu qualemcumque hominem, liceat eis se defendere per scariones eiusdem monasterii, sicut, antiquitas consuetudo fuit, nec audeat aliquis ipsos abbates vel monachos ad sacramentum invitare, quia contra divinam auctoritatem et contra regulam est. Precipimus preterea prefatum monasterium cum omnibus monasteriis cellis terris rebus quoque ac familis ibidem respicientibus ac monachis ibidem deo famulantibus sub nostre tuitionis munburdum omni tempore permanere. Quod si quisquam contra hanc nostram confirmationem et concessionem insurgere vel molestias inferre temptaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras mille, medietatem camere nostre et medietatem predicto monasterio.

Actum anno incarnationis dominice DCCXV, indictione quarta decima.

S. Iacob advicem Radonis.

Data VIII kal. iun.