Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 227a

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster S. Vincenzo am Vulturno den Besitz und nimmt es in seinen Schutz.
Datierung: 775 04 20

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Carolus divina ordinante clementia Romanorum imperator augustus. Cum petitionibus sacerdotum et servorum dei, quas nostris auribus insinuaverint, adnuimus et eas cum dei auxilio ad effectum perducimus, non solum regiam consuetudinem exercemus, sed etiam [hoc nobis] tam ad presentis vite prosperitatem quam ad future beatitudinem [adipiscendam] non minimum emolumenti [afferre] confidimus. Iccirco notum sit omnibus fidelibus sancte dei ecclesie et nostris presentibus scilicet ac futuris, quia vir venerabilis Auhtpertus orator noster, abbas videlicet beati Vincentii levite et martiris Christi, quod situm est in territorio Beneventano super fluvium Vulturnum, a nobis illuc destinatus nostram exoravit clementiam, ut precepta regum ac ducum Longobardorum, Aystulfi videlicet, Desiderii atque Gysulfi, nostre confirmationis precepto confirmaremus adiungentes illi, quicquid nobis aptum et congruum esse videretur. Cuius petitioni propter amorem domini nostri Iesu Christi et propter animarum nostrarum remedium [assensum prebentes], iuxta quod rogaverat, predicta precepta scriptiones vel offertiones concedimus et confirmamus declarantes ipsas hereditates nominative infra hos fines: de ipsa Zittula, quomodo ascendit per ipsum Sangrum, usque ad montem Malum et quomodo coniungit cum monte Acze et revolvente eodem monte Acze usque in fluvio Melfa et quemadmodum decurrit ipsa Melfa, usque ubi coniungit cum parvo fluvio qui dicitur Mellarinus, et abhinc in verticem montis, qui est super urbem, et mons ipse appellatur Barbola, et super cilium eiusdem montis usque in montem Archanum et montem Marthe montemque Casale eosque videlicet montes extrinsecus circumdantes in ortum usque riaginis que nominatur Ravennola et quemadmodum decurrit ipsa Ravennola usque in fluvio Vulturno et quomodo Vulturnus coniungit cum fluvio Vantra et sicut Vantra coniungit cum fluvio Foruli et quomodo Forulus percurrit usque in viam antiquam et inde coniungit cum rivio qui nominatur Gyzoli et inde vadit in rivio, in quo non semper aqua decurrit, et sic vadit usque in Sangrum; et omnia castella infra hos fines et villas et silvas positas cum ecclesia beati Petri apostoli posita in loco Trite, ecclesia sancte Marie in Apinianici, ecclesia sancte Marie in Duas Basilicas, ecclesia sancte Marie in Canneto, ecclesia sancte Marie in Palene, ecclesia sancte Marie in Quinquemilia cum omnibus illorum pertinentiis, ea videlicet ratione quatenus prenominatus abbas et sui successores de omnia iam prefata fam in hoc precepto quamque in aliis scriptionibus habeant potestatem tenendi, iuste commutandi, ordinandi, instruendi vel quicquid iustum fuerit faciendi. Et null sit deinceps licentia infra predictos fines aliquam contrarietatem seu molestiam partibus inferre prefati cenobii per inclitos fines neque per possessiones parentum seu per aliam quamlibet rationem excepto per verissimas cartulas, cum quibus se causatores legaliter defendere queant, iustasque consignationes utiliter consignatas. Precipimus preterea prefatum monasterium cum omnibus prefatis monasteriis ac cellis, rebus quoque ac familiis ibidem aspicientibus et cum fratribus ac monachis ibidem deo famulantibus sub nostre tuitionis munburdum omni tempore permanere. Quod si quislibet contra hanc nostram concessionem vel confirmationem insurgere vel molestias inferre temptaverit, sciat se compositurum auri purissimi libras duo milia, medietatem sacro nostro palatio et medietatem eidem venerabili monasterio. Et ut hec nostra largitio firmiorem optineat vigorem et per curricula annorum inviolabilem atque incommutabilem optineat firmitatem et a fidelibus sancte dei ecclesie credatur et diligentius conservetur, manu propria subterscripsimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum domni Caroli serenissim imperatoris.

Data XII kal. mai. XIII indictione, anno dominice incarnationis DCCLXXV.