Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 226

Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Trier den Besitz, darunter die Zelle St. Maximin und das Kloster Oeren, und verleiht Immunität.
Datierung: 774 09 01
Ausstellungsort: Herstal

In nomine domini dei aeterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Karolus divina ordinante clementia rex Francorum. Si liberalitatis nostrae munere locis deo dicatis quoddam conferimus beneficium et necessitates ecclesiasticas apponentes ad petitionem sacerdotum nostrorum relevamus invamine atque regali tueamur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporalemque transiendam et ad aeternam feliciter optinendam profuturum liquido credimus. Proinde noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum sagacitas, quia vir venerabilis Wiomadus sanctae Treuerensis ecclesiae archiepiscopus obtulit obtutibus nostris preceptum domni et genitoris nostri bone memoriae Pipini regis, in quo erat insertum, quod non solum idem genitor noster verum etiam predecessores eius, reges videlicet Francorum, omnes res, quascumque boni et sancti viri pro divinae contemplationis intuitu ad partem sancti Petri Treuerensis ecclesiae delegaverunt suorumque auctoritatibus confirmaverunt, quatinus eorum regnum superno auxilio tuerentur et postmodum cum Christo rege regum regnarent in caelis. Pro rei vero idem presul prefatus firmitate Wiomadus postulavit celsitudinem nostram, ut paternum seu predecessorum regum morem sequentes huiuscemodi preceptum nostrae auctoritatis ob amorem dei et reverentiam sancti Petri de eisdem rebus fieri iuberemus. Cuius petitioni libenter assensum prebuimus et hoc nostre auctoritatis preceptum erga ipsam ecclesiam pro divini cultus amore et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut omnes res vel facultates ad ecclesiam sancti Petri Treuerice urbis pertinentes, scilicet cellam sancti Maximini, quae est in territorio sancti Petri principis apostolorum constructa, et cellam sancti Paulini et sancti Eucharii et monasterium sanctae Mariae, quod domnus Modoaldus pontifex eiusdem ecclesiae in territorio sancti Petri a fundamento construxit, quod vocatur Orrea et ecclesiam sancti Martini in pago Magninse et ceteras basilicas castella vicos villas vineas silvas homines vel quicquid deo donante deinceps ad eandem augmentetur ecclesiam, circa Renum et Ligerum fluvium in regno nostro consistentia omnia sub iure et potestate sancti Petri Treuerensis ecclesiae eiusque pontificis perpetualiter mancipatura permaneant. Preterea pari modo etiam statuimus, ut nullus ex publicis iudicibus vel aliquis ex iudiciali potestate in monasteria ecclesias castella vicos vel agros, loca seu reliquas possessiones predictae ecclesiae tam ultra quam iuxta Renum vel Ligerum fluvium in pagis vel territoriis infra potestatem regni nostri, quae memorata possidet eeclesia vel quae deinceps in ius ipsius sancti loci voluerit divina pietas congeri, seu ad causas audiendas vel freda aut tributa aut coniectos aliquos exigendos aut mansiones aut paratas faciendas vel fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae destringendos neque iniustas exactiones requirendas vel teloneum exigendum nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere nequaquam presumant; sed liceat memorato presuli suisque successoribus omnia prefata monasteria villas vicos castella cum suis adiacentibus integrum perpetuo tempore pro remedio animae nostrae seu parentum nostrorum, sicut in precepto piissimi genitoris continetur, quieto ordino possidere et nostro fideliter parere imperio. Et ut hoc itaque nostrae auctoritatis preceptum pleniorem in dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae dei ecclesiae ac nostris videlicet presentibus et futuris temporibus verius credatur et diligentius a successoribus nostris conservetur, id manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Suauis advicem Ercambaldi recognovi.

Data kal septemb. anno VI regnante Karolo serenissimo rege, indictione XI; actum Haristalio palacio; in dei nomine amen.