Karl der Grosse bestimmt in dem Streit zwischen dem Patriarchen Ursus von Aquileja und dem Erzbischof Arno von Salzburg um die Zugehörigkeit der Provinz Karantanien die Drau als Grenze der beiden Diöcesen.
Datierung: 811 06 14
Ausstellungsort: Aachen
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Longobardorum. Notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presencium scilicet et futurorum, qualiter viri venerabiles Ursus sancte Aquilegiensis ecclesie patriarcha et Arno Iuvavensis ecclesie archiepiscopus ad nostram venientes presenciam non minimam inter se contencionem habuerunt de Karantana provincia, quod ad utriusque illorum dyocesim pertinere deberet; nam Ursus patriarcha antiquam se auctoritatem habere asserebat et quod tempore, antequam Ytalia a Longobardis fuisset invasa, per synodalia gesta, que tunc temporis ab antecessoribus suis, Aquilegiensis ecclesie rectoribus, agebantur, ostendi posse predicte Karantane provincie civitates ad Aquilegiam esse subiectas; Arno vero archiepiscopus asserebat se auctoritatem habere pontificum sancte Romane ecclesie Zacharie, Stephani atque Pauli, quorum preceptis et confirmacionibus predicta provincia tempore antecessorum suorum ad Iuvavensis ecclesie dyocesim fuisset adiuncta. Nos autem audita atque discussa eorum contencione, ut in unam eos caritatem et concordiam revocaremus et ut in futurum tam inter ipsos quam et successores eorum omnis controversia atque disceptacio fuisset penitus ablata, predictam provinciam Karantanam ita inter [se] dividere iussimus, ut Dravus fluvius, qui per mediam illam provinciam currit, terminus ambarum dyoceseon esset et a ripa australi ad Aquilegiensis ecclesie rectorem, ab aquilonali vero ripa ad Iuvavensis ecclesie presulem pars ipsius provincie pertineret; ecclesie vero, que in utraque ripa fuissent constructe, ubicumque possessiones suas iuste sibi collatas habere noscerentur, absque contradictione et contencione ambarum parcium haberent, quia compertum habemus, quod quedam ecclesie in una ripa fluminis predicti sunt constructe, quarum possessiones in altera eiusdem fluminis ripa sunt constitute. Hac igitur definicione a nobis promulgata precipimus atque iubemus, ut inter presentes viros venerabiles Maxencium videlicet, qui nuper in locum viri venerabilis Ursi patriarche subrogatus est, et Arnonem virum venerabilem Iuvavensis ecclesie archiepiscopum de hac re in futurum nulla controversia aut questio moveatur, sed contenti sint ex utraque parte nostro iudicio, quod inter eos secundum rectitudinis normam propter caritatem et pacem, que inter tales viros decet, conservandam iudicavimus; neque enim iustior nobis super huiuscemodi disceptacione sentencia proferenda videbatur, quam ut divisio inter eos illius provincie [deberet fieri], cuius ambo se auctoritatem habere asserebant, quia nos earundem auctoritatum neutram falsam, neutram infirmam facere voluimus, quia una antiquitate, altera sancte Romane ecclesie sublimitate precellebat. Hanc nostre auctoritatis iussionem, ut maiorem per tempora vigorem sortiretur firmiorque ab hiis qui post nos futuri hominibus haberetur, more nostro eam subscribere et de bulla nostra iussimus sigillare.
Data XVIII kal. iul. anno XI Christo propicio imperii nostri et XLII regni nostri in Francia atque XXXVII in Ytalia, indictione IIII; actum Aquisgrani palacii; in dei nomine feliciter amen.