Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Ebersheim den Besitz mit Immunität von geistlicher und weltlicher Gewalt.
Datierung: 810 08 12
Ausstellungsort: Verden
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Regni nostri augere honores credimus, si iustas peticiones sacerdotum vel ministrorum dei, cum nostris auribus prolatae fuerint, perducimus ad effectum, ipsi enim pro stabilitate regni nostri vel anime nostrae salute dei misericordiam frequentius exorant. Quapropter noverit omnium presentium futurorumque industria, qualiter Tietbaldus abbas de monasterio, cuius vocabulum est Nouiento, situm in pago Alsaciense super fluvium Illa, quod vir illuster Adalricus sive Atticus dux et coniux eius Bersuinda in Christi nomine et in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Mauricii sociorumque eius a novo in suo proprio fundo construxerunt, nostram adiit serenitatem deprecans, ut privilegia, que piae memoriae genitor noster Pipinus eiusque antecessores reges Francorum eidem cenobio locisque, quae ad sustentationem fratrum ibidem deo sub regulari disciplina servientium pertinent, [concesserunt], renovemus. Precipimus ergo per regiae maiestatis imperium predecessorum nostrorum statuta confirmantes, ut in villas supradicti cenobii, id est Uuizuuilre, que sita est in pago Brisgaugiensi super ripam Reni fluminis, cum ecclesia et omnibus appendiciis suis in Sulza, in Egensheim, in Sigolthesheim, in Burcheim, in Lagelnheim, in Gruzenheim, in Hundensheim, in Northus, in Hollesuuilre, que prefatus dux eidem venerabili loco delegavit vel que adhuc donata fuerint, nullus iudex publicus, nulla iudiciaria potestas spiritalis seu secularis ingredi violenter audeat nec ecclesiasticas possessiones contra iusticiam sibi vendicare presumat, sed predictus abbas Tietbaldus eiusque successores easdem res augmentando ac meliorando potestative possideant. Et ut hec nostra auctoritas stabilis permaneat et per futura tempora melius conservetur, hanc cartam iussu nostro conscriptam manu propria confirmantes anuli nostri impressione sigillari iussimus.
Signum Karoli gloriosissimi regis.
(C.) Ibbo advicem Ercanbaldi relegi et (SR. NT: Ipbo advicem Ercanbaldi relegi et subcsripsi.) (SI. 1.)
Data pridie id. august. anno X Christo propitio imperii nostri et XL regni nostri in Francia atque XXXVI in Italia, indictione III; actum Ferdi in Saxonia, in dei nomine feliciter amen.