Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 212

Karl der Grosse schenkt dem Kloster Altaich einen Ort an der Mündung der Bielach in die Donau.
Datierung: 811 11 26
Ausstellungsort: Aachen

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Quicquid enim ob amorem dei omnipotentis ad loca sanctorum venerabilium pro mercedis animae nostrae augmento concedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium scilicet et futurorum, quoniam nos in elemosina nostra ad deprecationem Geroldi comitis fidelis nostri cedimus atque confirmamus ad monasterium sancti Mauricii, quod est situm in ducatu Baioariorum in loco nuncupante Altaha, ubi Urolfus rector preesse videtur, locum quendam in Avaria, ubi Bielaha fluvius Danubium ingreditur; est autem aestimatio illius loci quasi quadraginta mansorum, qui locus sub omni integritate partibus memorati monasterii per hanc nostre auctoritatis largitionem vel confirmationem perpetuis temporibus proficiat in augmentis. Precipientes ergo iubemus, ut nullus quilibet fidelium nostrorum memorato Urolfo abbati vel successoribus eius aut monachis in memorato monasterio vitam degentibus ullam inquietudinem vel calumniam aut diminorationem de praedicto loco ullo umquam tempore facere praesumat, sed perpetuis temporibus per hoc nostrae auctoritatis praeceptum vel largitatis donum robustissimo iure pars ipsius monasterii teneat atque possideat. Et ut haec praeceptio nostra vel confirmatio nostris vel futuris temporibus melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus.

Data VI kal. decembris anno Christo propitio imperii nostri XII, regni vero in Francia XLIIII atque XXXVII in Italia, indictione quinta; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.