Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 206

Karl der Grosse bestätigt einen Tauschvertrag zwischen dem Bischof Agilward von Würzburg und dem Grafen Audulf.
Datierung: 807 08 07
Ausstellungsort: Ingelheim

(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Si enim ea, quae fideles regni nostri pro eorum oportunitatibus inter se commutaverint vel concamiaverint, nostris confirmamus aedictis, regiam exercemus consuetudinem et hoc in postmodum iure firmissimo mansurum esse credimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Agiluuardus Uuirziburgensium urbis ecclesiae episcopus nec non etiam et Audulfus gloriosus comis missa petitione innotuerunt celsitudini nostrae, eo quod ipsi aliquas res pro eorum oportunitatae inter se conmutassent vel concamiassent. Dedit igitur iam dictus vir Agiluuardus venerabilis episcopus de rebus monasterii sui, quod est constructum in honore sancti Salvatoris, ubi sanctus Kylianus martyr praeciosus corpore requiescit, una cum consensu et voluntatae servorum dei ibidem consistentium praedicto viro Audulfo glorioso comiti ad partem nostram ecclesia una in villa quae vocatur Fridunbach, quae est in pago cuius vocabulum est Collogaoe, una cum terris domibus aedificiis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus mobilibus et inmobilibus, quicquid ad ipsam ecclesiam pertinet vel quantumcumque in ipsa villa habere visus est et eius inibi videtur esse possessio vel dominatio, et decimam, quod de tribus villis exire debet, id est de suprascripta villa Fridunbach et Autgausisoua et Uualtmannisoua excepto illa mancipia, [quae] reservavit partibus sancti Kyliani martyris. Similiter et in conpensatione huius meriti dedit iam dictus Audulfus comis per nostrum comiatum de eius benefitio suprascripto viro Agiluuardo venerabili episcopo et eius congregatione ad partem ecclesiae suae Uuirziburgensium, quae est constructa in honore sancti Salvatoris, ecclesia una in pago Dubragaoe in villa, cuius vocabulum est Sciffa, super fluvium quae vocatur simili modo Sciffa, una cum terris domibus aedificiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus cultis et incultis, et in alia villa quae vocatur Odinga in ipso pago domibus aedificiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus vel quantumcumque Hundulfus quondam in ipso comitatu Audolfi visus fuit habere et filius eius Agilulfus presbiter adhuc habere visus est. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ostenderunt ad relegendum, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut in aelymosina nostra per nostrum mansuetudinis praeceptum ipsas commutationes denuo confirmare deberemus. Quorum petitionem denegare noluimus, sed pro firmitatis studio seu pro mercedis nostre augmento ita concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut inspectas ipsas commutationes manibusque bonorum hominum roboratas, sicut per eas declaratur, quicquid pars alteri pro ambarum parcium oportunitatae iustae et rationabiliter contulit parti, deinceps iure firmissimo per hanc nostram auctoritatis indulgentiam teneat atque possedeat vel quicquid exinde facere voluerit, ad profectum utilitatis nostre tam ipsi quamque et successores eorum liberum in omnibus perfruantur arbitrium. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, de anulo nostro subter sigillare iussimus.

(C.) Aldricus advicem Ercanbaldi recognovi et (SR. NT.: Aldricus scripsi et subscripsi; Hildebaldus episcopus ita firmavit). (SI. 1.)

(C.) Data VII id. august. anno VII Christo propitio imperii nostri et XXXVIIII regni nostri in Francia atque XXXIIII in Italia, indictione XIIII; actum Inghilinhaim palatio nostro; in dei nomine feliciter amen.