Karl der Grosse schenkt der Kirche von Piacenza die Gerichtsabgaben und Zölle von ihrem Hof Gusiano.
Datierung: 808 05 26
Ausstellungsort: Aachen
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus excellentissimus augustus a deo coronatus magnus et pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam [dei] rex Francorum et Langobardorum. Omnibus igitur nobilibus catholicis nostro in regno consistentibus tam de sacerdotali ordine quam et laicali scire volumus, quoniam nihil aliud, ut ait apostolus, in hunc mundum intulimus nec quicquam ex eo nobiscum auferre poterimus, nisi quod ob anime salutem locis sanctorum devote domino offerentes impertiri videmur et hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem pertinere confidimus. Idcirco cognoscat magnitudo seu utilitas omnium fidelium dei nostrorumque presentium scilicet et futurorum, qualiter vir venerabilis Iulianus sanctae Placentine urbis ecclesiae episcopus, quae est constructa in honore sanctorum Antonini et Victoris nec non et Iustine virginis, nostram deprecatus est clementiam petens, ut ob amorem dei et anime nostrae salutem omnem iudiciariam vel omne teloneum de curte iam dicte ecclesiae nuncupante Gusiano cum suis adiacentiis, qui est sita in montaneis Placentinis per fines subtus denominatas tam de arimannis quam et de aliis liberis hominibus per memoratas fines vel infra consistentibus, omnia quae a publico exigebantur, pro mercedis nostrae augmentum in ipsa ecclesia sanctorum predictorum concedere visi essemus. Quod nos propter nomen domini et reverentiam ipsius sancti loci ad ipsam ecclesiam secundum prefati episcopi petitionem, sicut a publico actenus exigebantur, sic promtissima devotione cum omni integritate predictam iuditiariam vel omne teloneum de supradicta curte Gusiano vel eius adiacentiis per has denominatas fines et quoerentias, id est ex uno latere de summa costa, ubi dividitur inter monasterio Tolle et sancte ecclesiae Placentinae, descendente usque in rivo Garli; de rivo Garli percurrente usque in fluvio Cario, inde vero per ipsius fluvii alveum descendente usque in capite subtus costa Maurenasca, deinde ascendente usque in summa costa ipsius Maurenasce, qui dividitur inter ipsam et Saderiano, inde quoque percurrente usque in la Uegiola; ex alia vero parte de la Uegiola usque Castellioni, de Castellioni usque in summa serra, de summa serra usque Fabricio, inde enim usque ad predictam costam, qui dividitur inter Tolla monasterio et predicte ecclesie Placentine, visi sumus concessisse. Quapropter per presentem auctoritatem nostram decernimus, quod nos in dei nomine perpetualiter hac nostra concessione mansurum esse volumus, ut ipsam iudiciariam vel toloneum ut supra ex integro per suprascriptas fines et infra tam ipse pontifex quam successores sui habeant, teneant et possideant vel quicquid exinde ad profectum ecclesiae suae facere voluerint, ex permisso nostro liberam in omnibus habeant potestatem, ita ut deinceps nullus dux gastaldus vel actionarius nec quilibet ex ministris rei publice de iam dicta iudiciaria aliquid presumere vel de ipso teloneo quicquam contingere audeant, sed per hanc nostram auctoritatem sub emunitatis nomine nostris deo auxiliante temporibus et futuris memoratus vir venerabilis Iulianus episcopus suique in perpetuum qui fuerint rectores in ipsa sancta ecclesia, ut supra diximus, valeant quieto tramite tenere et possidere et pro nobis ac superstites nostri domini misericordiam iugiter exorare. Et ut presens auctoritas tam presentibus quam futuris temporibus inviolabiliter domino adiuvante permaneat, manibus nostris subscribendo roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (M.) domni Karoli piissimi imperatoris.(C.) Altfredus advicem Ercanbaldi scripsi et (SR. NT.). (SI. D.)
Data VII kal. iun. anno VIII Christo propitio imperii nostri et XL regni nostri in Francia atque XXXIIII in Italia, indictione I; actum Aquisgrani palatio nostro; in dei nomine feliciter [amen].