Karl der Grosse schenkt dem Kloster Prüm den wegen Incests und andere Verbrechen gerichtlich eingezogenen Besitz Godeberts in den Gauen Anjou und Rennois.
Datierung: 807 04 28
Ausstellungsort: Aachen
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Longobardorum. Quicquid enim ob amorem domini nostri Iesu Christi ad loca sanctorum venerabilium cedimus vel condonamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem seu stabilitatem imperii nostri [pertinere] confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium scilicet et futurorum, qualiter donamus ad monasterium, quod pia memoria domnus ac genitor noster Pippinus quondam gloriosus rex suo opere construxit in honorem domini et salvatoris nostri Iesu Christi in loco qui dicitur Prumia, ubi praeest venerabilis Tancradus abba, donatumque in perpetuum esse volumus res aliquas nostras sitas in pago Andegavino in loco qui dicitur Laniaco nec non et in pago Rodonico in loca nuncupantes Stivale sive Caucina et in Turicas et in Villanova et inter tota illa locella manentes decem et novem una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis vineis campis silvis pratis aquis aquarumque decursibus, totum et ad integrum, quantumcumque in suprascripta [loca] Godebertus quondam tenuit et pro incestuosa vel alia inlicita opera legibus perdidit et ad fiscum nostrum legibus devenerunt et Hugo comes una eum praedicto Tangrado venerabili abbate vel aliis quam plures fidelibus nostris secundum iudicium legitimo ordine ac iuste et racionabiliter partibus nostris adquisivit vel evindicavit, pro mercaedis nostrae augmentum ad supradictum sanctum locum plenissima deliberatione concessisse atque confirmasse cognoscite. Statuentes ergo iubemus, quod perpetualiter circa memoratum sanctum locum iure firmissimo mansurum esse volumus, ut memoratus Tancradus abba suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores antedicti monasterii sancti Salvatoris, et monachi ibidem sub sancta regula consistentes suprascriptas res cum omni integritate, sicut partibus nostris legibus devenerunt, inspecto iudicato memorati Hugoni comitis fidelis nostri manibusque bonorum hominum roboratum, sicut inibi declaratur, qualiter cum iusticia et aequitate ad partem nostram vindicate devenerunt, per hanc nostram auctoritatem teneant atque possideant, ita ut in luminaribus ipsius sanctae dei aecclesiae seu stipendia servorum dei pro animae nostrae remedium nostris futurisque temporibus perpetualiter proficiant in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manu propria firmavimus et de anulo nostro subter sigillare iussimus.
Signum (M.) Caroli serenissimi imperatoris.
Amalbertus advicem Erchanbaldi scripsi.
Data IIII kal. maias anno VII Christo propitio imperii nostri atque anno XXXVIIII regni nostri in Frantia et XXXIIII in Italia, indictione XV; actum Aquis palatio nostro publico; in dei nomine feliciter amen.