Karl der Grosse bestätigt dem Kloster Farfa den im Jahre 803 in dessen Gewere stehenden Besitz.
Datierung: 803 06 13
Ausstellungsort: Aachen
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus et pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Si ea, quae a deum timentibus hominibus locis sanctorum ob amorem domini et oportunitatem servorum dei condonata esse noscuntur, nostris confirmaverimus edictis, non solum regiam exercemus consuetudinem, sed etiam hoc nobis procul dubio ad mercedis augmentum seu stabilitatem imperii nostri in dei nomine pertinere confidimus. Quapropter notum sit omnibus aepiscopis abbatibus ducibus comitibus castaldiis vicariis centenariis actionariis vel reliquis fidelibus nostris presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Benedictus religiosus abbas monasterii sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae, quod situm est in territorio Sabinensi loco qui dicitur Acutianus, mausuetudini nostrae suggessit petens, ut res ipsius monasterii, quae a longo tempore ad ipsum sanctum locum per diversorum hominum donationes, videlicet regum reginarum ducum pontificum comitum castaldiorum, vel collationes populi, cessiones venditiones comparationes commutationesque pervenerunt, de quibus et ipsa casa dei moderno tempore, id est ab incarnatione domini nostri Iesu Christi octingentesimo tertio anno atque imperii nostri III, investituram habere vel quieto ordine possidere videtur, per preceptum regiae auctoritatis nostrae pro mercedis nostrae augmento ad eundem sanctum locum plenius cedere et confirmare deberemus. Cuius petitioni annuentes ad mercedis nostrae augmentum pro reverentia ipsius sancti loci vel propter deprecationem memorati viri venerabilis Benedicti abbatis ita concessisse et confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, quod perpetualiter circa memoratum sanctum locum mansurum esse volumus, ut nullus quislibet de fidelibus nostris memorato viro venerabili Benedicto abbati aut successoribus suis in perpetuum de iam dictis rebus, quas prefata casa dei moderno tempore, id est anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCIII et III imperii nostri, iuste et rationabiliter quieto ordine possidere cernitur aut inantea domino largiente legitimo ordine acquirere potuerit, inquietare nec condemnare nec aliquid exinde iniuste abstrahere aut minuare quoquo tempore presumat, sed per hoc nostrae serenitatis atque confirmationis preceptum nostris futurisque temporibus ad ipsam sanctam dei aecclesiam proficiant in augmentis, quatinus omni tempore absque cuiuslibet illicita contrarietate ipsas res superius comprehensas rectores ipsius monasterii tenere et possidere debeant, ita ut melius delectet predicto venerabili viro Benedicto abbati atque eiusdem aecclesiae congregationi in perpetuum pro nobis et pro stabilitate imperii nostri seu pro filiis ac filiabus nostris vel pro cuncto populo nobis a deo dato attentius iugiter divinam exorare claementiam. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et per tempora diligentius observetur, iuxta consuetudinem imperialem subscribere et de anulo nostro iussimus sigillari.
Data id. iun. anno III Christo propitio imperii nostri et XXXV regni nostri in Francia atque XXVIIII in Italia, indictione XI; actum Aquis palatio nostro publico; in dei nomine feliciter amen.