Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 198

Karl der Grosse schenkt und bestätigt dem Kloster Hersfeld das von seinem Knecht Maginfred in rechtsungiltiger Weise vergabte Gut und Salza und Körner.
Datierung: 802 09 15
Ausstellungsort: Schweigen

(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum et Langobardorum. Si petitionibus sacerdotum vel servorum dei, in quo nostris auribus patefecerint, libenter oboedimus et eas in dei nomine ad effectum perducimus, regiam exercimus consuetudinem atque ad aeternam beatitudinem seu stabilitatem Christo protectore imperii nostri pertinere confidimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir venerabilis Richulfus sanctae Mogontiacensium urbis ecclesiae archiepiscopus serenitati nostrae suggessit, eo quod Maginfredus quondam servus noster aliquas res infra Thoringiam, id est in pago Helmgauue in villa nuncupante Salzaha nec non et in alio pago qui vocatur Altgauue in villa quae dicitur Corneri, una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus iuste et rationabiliter adquesisset et ad monasterium cuius vocabulum est Heroluesfeld, quod est constructum in honore dei et sanctorum eius Simonis et Tathei, totum et ad integrum, quantumcumque in ipsis pagis vel marcas visus fuit habere, per cartolam traditionis delegasset, sed minime secundum legem [et] iustitiam ipsa traditio facta fuit nec nullatenus manere potest, ideo quia servus noster erat. Qua de re petiit praedictus pontifex celsitudini nostrae, ut ipsas res in aelimosina nostra per praeceptum auctoritatis nostrae cedere et confirmare deberemus. Cuius petitionem pro reverentia ipsius sancti loci vel pro eius servitio et meritis conpellentibus denegare noluimus, sed ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim iubemus, ut nullus quislibet vestrum de rebus, ut diximus, quas iam dictus Maginfredus quondam servus noster infra Thoringiam in pago Helmgauue in villa nuncupante Salzaha nec non et in pago Altgauue in villa quae dicitur Corneri una cum terris domibus aedificiis accolabus mancipiis silvis campis pratis aquis aquarumve decursibus mobile et inmobili iuste et rationabiliter adquesivit vel ad partem ipsius monasterii delegavit, quamvis noster fuisset servus, nihil exinde abstrahere aut minuare quoque tempore praesumatis, sed per hoc nostrum auctoritatis atque confirmationis praeceptum totum et ad integrum ad supradictum monasterium Heroluesfeld deinceps nostris futurisque temporibus in aelimosina nostra proficiant in augmentis, quatenus ipsos servos dei, qui ibidem deo famulari videntur, melius ac melius delectet pro nobis et liberis nostris vel pro stabilitate imperii nostri iugiter domini misericordia exorari. Et ut haec praeceptio atque confirmatio firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.

Signum (MF.) Karoli piissimi ac serenissimi imperatoris.

(C.) Genesius advicem Ercanbaldi recognovi et (SR. NT.: Genesius advicem Ercanbaldi recognovi et subscripsi; ipse domnus imperator precepit). (SI.)

Data XVII kal. octobris anno secundo Christo propitio imperii nostri et XXXIIII regni nostri in Francia atque XXVIIII in Italia, indictione X; actum Uuosega silva in loco qui dicitur Suega; in dei nomine feliciter amen.