Karl der Grosse beurkundet das in dem Streit zwischen dem Bischof Vitalis von Bologna und Abt Anselm von Nonantula um die Taufkirche in Lizzano in seinem Gericht gefällte Urtheil.
Datierung: 801 05 29
Ausstellungsort: Am Fluss Reno im Gebiet von Bologna
(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Karolus serenissimus augustus a deo coronatus magnus pacificus imperator Romanum gubernans imperium, qui et per misericordiam dei rex Francorum atque Langobardorum. Cum nos in dei nomine territorio Bononiense a Roma redeuntibus pervenissemus ibique super fluvium Renum una cum [episcopis] abbatibus ducibus comitibus seu reliquis obtimatibus et ceteris fidelibus nostris ad universorum causas audiendas vel recta iudicia terminanda resederemus, Uitalis sancte Bononiensium urbis ecclesie episcopus interpellavit Anselmum venerabilem abbatem ex monasterio, quod est in honore domini et salvatoris nostri Iesu Christi et sanctorum apostolorum atque sancti Silvestri pontificis in loco nuncupante Nonantola constructum, dicens quod de una ecclesia baptismali, quae est constructa in honore sancti Mamme in loco nuncupante vico Liciano, pertinentem ad suum episcopatum presbiterum suum nomine Ursum foras expulisset inlicite et omnia, quicquid ipse presbiter ad ipsam ecclesiam conlaboratum habuerat, tam ipse abba quamque et monachi sui exinde contra iustitiam abstraxissent atque nullam potestatem ei aut suo presbitero de ipsa ecclesia habere permisissent. Praedictus vero Anselmus venerabilis abba in praesente adstans taliter dedit in responsis dicens, quod Haistulfus quondam rex Langobardorum praedictum vicum Licianum una cum hominibus inibi pertinentibus, liberos pro liberis, servos pro servis, cum omni integritate per suum praeceptum ei ad partem praedicti monasterii sui delegasset et postea ipse cum habitatoribus loci illius ipsam ecclesiam una cum consensu Romani quondam episcopi suprascripte civitatis Bononiensium aedificasset et praedictus Romanus episcopus ad eius depraecationem consecrasset. [Et] tum inter eos non minima, sed maxima vertebatur altercatio, adduxit in medio antedictus Anselmus abba praeceptum iam fati regis Haistulfi, ubi continebatur, qualiter suprascriptum vicum cum aliis rebus ad se pertinentibus [ei] ad partem saepe dicti monasterii sui delegaverat vel confirmaverat. Ad haec iterum Uitalis episcopus cum suis sacerdotibus dixit, quia ipsa ecclesia de consecratione antecessores sui fuisset et [legibus ad suam] pertinere deberet parochiam. Cui [tamen] Anselmus abba dixit consecrationem et confirmationem atque predicationem, quam antecessor eius in ipsa sancta dei ecclesia secundum [canonicam] auctoritatem fecit, nos non contradicimus nec contradicere volumus neque suprascriptum Ursonem presbiterum de [ipsa] ecclesia foras misimus, sed ipse fuga lapsus ipsam ecclesiam dimisit; et si ipse presbiter suum ministerium canonice peragere potest, nos voluntarie [ei] ipsam ecclesiam habere permitemus, in quo ordinatus fuit. Ideoque visum est [nobis] una cum fidelibus nostris et iustum esse iudicavimus, ut memoratus vir venerabilis Uitalis sanctae Bononiensium urbis ecclesiae episcopus secundum canonicam auctoritatem [in ipsa ecclesia] consecrationem et praedicationem peragere absque ullius inlicita contrarietate et presbiterum canonice ex suo ministerio inquirere et corrigere debeat [atque] memoratus presbiter Urso de ipsa ecclesia vel conlaboratu suo revestitus fieret; [sed] et [iam] fatus vir venerabilis Anselmus abba suique successores donationem, quam Haistulfus quondam rex ex suo largitatis munere ad partem monasterii sui delegavit vel confirmavit, pleniter teneat atque possideat cum omnia superposita [et] ibidem iuste et rationabiliter pertinentia et sit in postmodum ex ac [re] inter eos sopita atque diffinita causatio. Et ut haec praeceptio atque diffinitio firmior habeatur et per tempora melius conservetur, de [anulo nostro] subter sigillari iussimus.
(C.) Genesius advicem Ercanbaldi scripsi et (SR. NT.: Genesius...... sigilla... iussit...). (SI. D.)
Data IIII kal. iun. anno primo [Christo propitio imperii] nostri et XXXIII regni nostri in Francia atque XXVIII in Italia; actum in suprascripto territorio Bononiense super fluvium Renum; in dei nomine feliciter amen.