Karl der Grosse bestätigt der Kirche von Arezzo auf Grund eines Urtheilsbriefes des Papstes Leo das von den Bischöfen von Siena entrissene Kloster des h. Amsanus mit den übrigen Kirchen.
Datierung: 801 03 04
Ausstellungsort: Rom
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim in nostra et procerum nostrorum praesencia iusto hac recto tramite diligenti examinacione secundum instituta sanctorum patrum fuerit terminatum vel diffinitum, oportet nostris confirmare oraculis, ita ut Christo propicio perpetuis temporibus maneat inconvulsum. Igitur notum sit omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus gastaldiis seu reliquis accionariis et cunctis fidelibus nostris presentibus et futuris, quia, dum nos domino protegente Romam ad limina sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli pro quibusdam causis sancte dei ecclesie ac domni Leonis pape pervenissemus ibique una cum episcopis ducibus gastaldiis seu reliquis fidelibus ac proceribus nostris resedentes, pervenit Aribertus sancte Aretine urbis ecclesie venerabilis episcopus in presencia nostra suggerendo ac proclamando super Andream sancte Senensis urbis ecclesie venerabilem episcopum dicens, quia diocesis ecclesiae suae, quas a priscis temporibus praedecessores sui episcopi vel ipse tenuerat, tempore domni Hadriani quondam pape invasisset Hrotbertus quondam episcopus predicte sancte Senensis ecclesiae et postmodum eas detenuisset Haeimo quondam episcopus suprascripte ecclesiae et usque nunc eas deteneret prefatus Andreas episcopus antedicte Senensis ecclesiae, id est monasterio sancti Amsani, ubi ipse corpore requiescit, cum reliquis ecclesiis. Et dum inter eos pro hac re maxima verteretur contencio, rogavimus sanctissimo hac reverentissimo domno et in Christo patri Leoni summo pontifici et universali pape, ut secundum canonicam auctoritatem eos una cum suis consacerdotibus pacificare deberet, sicuti et fecit. Unde et iudicatum ac preceptum auctoritatis sue supranominato Ariberto sanctae Aretine urbis ecclesiae episcopo emisit, quatenus deinceps ad partem ecclesiae parochiam suam cum omni integritate, sicut ab antiquitus fuit, tenere et possidere debeat. Set pro integra firmitate petiit serenitati nostre memoratus vir venerabilis Aribertus suprascripte sancte Aretine ecclesie episcopus, ut hec nos denuo circa ipsam sanctam ecclesiam dei, secundum quod domnus et in Christo pater noster Leo summus pontifex et universalis papa cum venerabilibus episcopis et ceteris fidelibus sancte dei ecclesiae iusto tramite cum equitatis ordine diffinivit et per preceptum auctoritatis sue confirmavit, plenissima deliberacione cedere et confirmare deberemus. Cuius peticionem pro divino intuitu et reverencia ipsius sanctae dei ecclesiae denegare noluimus, set in omnibus ita concessisse vel confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubemus, quod perpetualiter circa memoratam sanctam dei Aretinam ecclesiam iure firmissimo mansurum esse volumus, ut inspecta ipsa auctoritate vel confirmacione predicti domni et in Christo patris nostri Leonis summi pontificis et universalis pape, sicut per eam declaratur, ita et deinceps valeat sepe nominatus Haribertus sancte Aretine ecclesie episcopus suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores in ipsa sancta dei ecclesia, suas diocesis et monasteria seu baptisteria sicut a priscis temporibus tenere et possidere et iuxta sanctorum patrum [instituta] cum equitatis ordine regere et gubernare. Et ut hec auctoritas firmior habeaturet per tempora melius conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro sigillari iussimus.
Signum (M.) Caroli gloriosissimi regis. (SL D.)
Genesius advicem Ercanbaldi scripsi.
Data IIII non. marcias anno XXXIII et XXVIII regni nostri; actum Roma in ecclesia sancti Petri principis apostolorum, ubi ipse in corpore requiescit; in dei nomine feliciter.