Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 195

Karl der Grosse bestätigt dem Kloster St. Martin in Tours die Immunität.
Datierung: [796-800]

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus episcopis abbatibus virisque illustribus ducibus comitibus domesticis grafionibus vicariis centenariis iunioribusque vestris atque missis nostris discurrentibus presentibus videlicet et futuris. Decet etenim regalis clementiae dignitatem, ut cuncta, quae a sacerdotibus rationabilia postulata fuerint, sollerti cura prospicere et opportuna vel congrua beneficia non denegare atque anteriorum regum acta plenius, quae pro dei sunt intuitu, confirmare. Igitur venerabilis vir Alcuinus, abbas de basilica peculiaris patroni nostri sancti Martini, ubi ipse pretiosus domnus corpore requiescit, emunitates gloriosorum regum, antecessorum nostrorum, manibus eorum roboratas atque domni [et] genitoris nostri Pippini bonae memoriae quondam regis nobis protulit ad relegendas, ubi continebatur insertum, qualiter praedicti reges pro reverentia ipsius beatissimi sancti Martini de rebus ipsius sancti in regno deo propitio nostro Austria, Neustria et Burgundia, Aquitania et Provintia, de omnibus rebus et facultatibus ipsius beatissimi sancti Martini positis in regna superius scripta in quibuscumque locis maioribus vel minoribus, tam quod per preceptiones vel indulgentias seu immunitates regum vel a christianis hominibus atque diversis contractibus per quaecumque instrumenta cartarum ad praefatam casam sancti Martini fuit conlatum vel delegatum aut adhuc inantea futuris temporibus addendum vel delegandum, confirmaverunt, ut sub emunitate nostra ipsae res vel ipsi homines sancti Martini vivere debeant. Idcirco suprascriptus Alcuinus abba serenitatem regni nostri petiit, ut in id ipsum roborandum bonitatis beneficium largiri deberemus. Cuius nos petitioni consentientes et patrocinia sancti Martini venerantes, sicut predecessores reges singulariter expleverunt, et nos hoc indulgentiae donum gratanter prestitisse cognoscite. Precipientes quippe, ut omnes res ipsius beatissimi sancti Martini, quantumcumque in regno deo propitio nostro tam in villas et predia maiora vel modica seu in omnes facultates beatissimi sancti Martini sub emunitatis titulum consistere debeant, ut aliquis iudex publicus fisci nostri in iam dictas villas vel facultates ipsius sancti ad agendum vel causas audiendum seu freda vel inferendas exactandum vel teloneum tollendum seu mansiones faciendum nec fideiussores tollendum, nullum ingressum nec introitum in ipsas villas sancti Martini habere non presumat, sed quicquid exinde ab antiquis temporibus fiscus noster tam praeterito quam et presenti tempore accipere vel exactare consueverat, omnia et ex omnibus ex fisco nostro cedimus, ut in luminaribus ipsius sancti Martini vel alimonia pauperum seu stipendia monachorum proficiat in augmentum. Et nullam potestatem iudex publicus fisci nostri super predictas villas vel facultates sancti Martini per qualecumque ingenium ibidem habere [se] cognoscat, sed ab omni fiscali potestate de predictis rebus sancti Martini semper extraneus atque remotus sit et nec aliquas umquam occasiones inquirere, unde dispendium ad homines sancti Martini facere debeat, sit ausus presumere, sed inspectas emunitates anteriorum regum vel nostra in omnibus conserventur. Et si quis fuerit comes vel domesticus seu grafio, vicarius vel tribunus seu qualicumque iudiciaria potestate succinctus, qui indulgentiam et bonitatem piorum patrum nostrorum regum vel nostram preceptionem irrumpere aut violare presumpserit, sexcentorum solidorum usque ad finem auri cocti et purissimi numerum se cognoscat multandum contra ipsam casam sancti Martini vel abbates suos, ita ut ipse abba vel monachi duas partes recipiant vel casa sancti Martini et illa tertia pars in fisci nostri sacellum veniat, ut non delectet eos pro divino intuitu sacerdotibus indultas vel anteriorum regum emunitates vel nostra preceptione concessas ab impiis hominibus lacerari, sed undecumque ad presens ipsa casa sancti Martini vestita esse videtur vel antea a quibuscumque deum timentibus vel bonis hominibus datum vel collatum fuerit, sub emunitatis titulum resedeat; et quicumque ad ipsam casam dei res eorum dare voluerint, ex nostra auctoritate habeant licentiam faciendi et sub emunitatis titulum absque ulla fiscali potestate quieti resideant. [Et] quicquid fiscus consuetudinem habuit recipiendi, in luminaribus ipsius sancti Martini in nostra elemosina ad presens in recisa computetur cum ipsa subsequentia [et] tam ipse abbas quam et successores sui omnes res ipsius sancti Martini sub integra emunitate perpetualiter debeant habere et possidere. Et si anteanctis temporibus per aliquam negligentiam vel tepiditatem abbatum aut presumptionem iudicum de ipsa emunitate quicquam minuatum, irruptum, convulsum aut confractum fuerit, omnimodis istis auctoritatibus nostris et beneficiis restauretur et ulterius ullus vestrum ullusque iuniorum vestrorum aut successorum infringere aut violare quod concessimus non praesumat, sed, sicut superius dictum est, cum plenissima emunitate in pace cum dei adiutorio vel nostra gratia valeant, quae sibi data fuerint, possidere. Et ut [hec] preceptio circa ipsam casam ac venerabilem ecclesiam sancti Martini pro futuris temporibus valeat perdurare, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri impressione signavimus.

Signum Caroli gloriosissimi regis.