Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Urkunden Karls des Großen, 194

Karl der Grosse verleiht dem vom Grafen Rotger gestifteten und ihm übereigneten Kloster Charroux Immunität.
Datierung: [785-800]

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum et patricius Romanorum. Maximum regni nostri in hoc augeri credimus munimentum, si beneficia opportuna locis ecclesiarum benivola devotione concedimus ac domino protegente stabiliter perdurare conscribimus. Igitur notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et futuris, qualiter vir illustris Rotgerius comes fidelis noster ad nostram accessit clementiam et monasterium proprietatis suae, quod ipse novo opere in honore domini et Salvatoris nostri in loco nuncupato Carroffum super fluvium Carentae in pago Pietaviensi construxit, cum omnibus rebus et ornamentis ecclesiae seu voluminibus librorum et cum omnibus appenditiis suis vel adiacentiis in manibus nostris plenissima deliberatione visus est delegasse, ubi et virum venerabilem David constituit abbatem. Idcirco ad eius petitionem talem pro aeterna retributione beneficium erga ipsum sanctum locum visi fuimus indulsisse, ut in ecclesiis et locis vel agris seu reliquis possessionibus ipsius monasterii, quas moderno tempore iuste et rationabiliter possidere videtur vel quod deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum quoque tempore [ingredi] non presumat, sed hoc ipse abbas vel successores sui seu congregatio ipsius monasterii propter nomen domini sub integrae emunitatis nomine valeant dominari. Statuentes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesiis et locis vel agris seu reliquis possessionibus suprascripti monasterii nostri ad causas audiendum vel freda undique exigendum nec mansiones aut paratas faciendum vel fideiussores tollendum aut homines ipsius ecclesiae distringendum nec ullas redibitiones requirendum ullo umquam tempore ingredi aut exactare praesumatis, sed quod nos propter nomen domini et aeterna remuneratione indulsimus ad iam praefatum monasterium, perennibus temporibus proficiat in augmentis, quatenus melius delectet ipsos servos dei, qui ibidem deo famulari videntur, pro nobis uxoreque ac liberis nostris attentius domini misericordiam exorare. Et ut haec praesens auctoritas nostris et futuris temporibus inviolata perdurare valeat, manus nostrae signaculis subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare.