Karl der Grosse bestätigt dem neugegründeten Kloster Lagrasse den Besitz.
Datierung: [799] 06
(C.) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus vicariis centenariis seu cunctis fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris praesentibus et futuris notum sit, qualiter vir venerabilis Nimfridius abba serenitati nostrae suggessit, eo quod ipse una cum monachis suis infra aeremum in territorio Narbonense super fluvium Orobionem in loco nuncupante Novalitio monasterium in honore sanctae dei genetricis semperque virginis Mariae novo opere construxisset ibique domus eclesiae et reliquas habitationes aedificasset et vineas plantasset et campos ad laborandum vel prata de causa nostra fiscalium et absentorum hominum accepisset, quod usque nunc, sicut adserit, cum aequitatis ordine absque ullius contrarietate se habere et possidere profitetur. Ideoque petiit caelsitudini nostrae, ut nos ei et monachis suis supradictum locum cum omni adiacentia ad se pertinentia, undecumque ipse et monachi sui ad praesens iuste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, deinceps ex nostra indulgentia in aelimosina nostra cedere et confirmare deberemus; cuius petitionem denegare noluimus, sed pro mercedis nostrae augmentum ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores seu successoresque vestri memorato viro venerabili Nimfridio abbati aut successoribus suis de supradicto loco, unde ad praesens ipse et monachi sui cum aequitatis ordine ac iuste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, inquietare, calomniam generare nec aliquid exinde contra iustitiam abstrahere aut minuare quoque tempore praesumatis, sed per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem habeant in aelimosina nostra omnique in tempore concessum, ita ut eis melius delectet pro nobis et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostrae et [omni populo gentis nostrae] adtentius domini misericordiam exorare. [Et ut haec nostrae confirmationis] auctoritas firmior habeatur et diuturnis temporibus melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare iussimus.
Signum (MF.) Caroli [gloriosissimi regis].
(C.) Amalbertus advicem Ercanbaldi (SR. NT.: Amalbertus advicem Ercanbaldi). (SI. D.)
Data in mense iunio ..........; [in dei] nomine feliciter.